Druckschrift 
2 (1843)
Entstehung
Seite
11
Einzelbild herunterladen
 

11

loco accipiunt, in quo moniales Beginae et vetulae, et mo-nachi et sacerdotes, et quique devoti fideles quaerunt confor-tationem in sua militia spirituali, et gratiae Dei augmentationcm.

XXVIII. Nostra militia est difficilior. Nam apud regeset principes et in proeliis confertur militia cum quodam tri-umpho et gaudio et cum solatiis, haec autem est tota seriosaet poenalis, nulla gaudia et solatia habens, sed plurimasmiserias.

XXIX. Militia haec est majoris audaciae. Ille enim, quiinare transit audacter, vitam suam morti exponit magis quamille, qui ad bellandum vadit, vadit enim armis munitus, etcavere potest pericula, et omnino fugere praesidium quaerens.Sed haec omnia non prosunt militi sancti sepulchri contra suapericula tam in mari quam in terra sibi imminentia, oportetenim cum sic esse inter paganos, ac si esset insensibilis, etpercutienti non resistere, ut vere illud possit dicere Prov. 4.23: percusserunt me, et non sensi, vulneraverunt me, et nondolui. Sicut patet fol. 77. B.

XXX. Militia illa est remotior, in medio mundi. Et illi

milites, qui vadunt ad sanctam Catharinam, attingunt tresprincipales partes mundi: Europam, de qua exeunt; Asiam,

quam pertranseunt; Africam, quam circa Alexandriam attin-gunt. Alii milites prope manent pro sua militia.

XXXI. Nostra militia similior est et uniformior. Nammilites alii, etiam in eodem bello percussi, jactant se, et unusalteri se praefert, et ah aliis quidam aliis praeferuntur, melio-res esse milites, et militiae gloriam melius meruisse, ct non-numquam in curiis regum graves inimicitias contra se ob idhabent: his frascis omnibus et sordidis laudibus caret nostrahierosolymitana militia, quia omnes aequaliter eam merentur,et nobilis miles factus non minus est miles, quam rex ibipercussus.

XXXII. Illa nostra militia est communis, sic, quod omnesnobiles ibi percutiuntur de oriente et occidente, senes ctjuvenes.

XXXIII. Haec nostra militia est securior, quia omnia,quae ibi aguntur, sunt virtuosa ct divina, quod longe abestaliis.