8
XI. Nostra militia est miserior, cum multis enim miseriiset CBJ calamitatibus acquiritur, etiamsi bursam plenam habeatperegrinus pecuniis.
XII. Ilaec hierosolymitana militia est prutlentior, proptervarias experientias, quas homo in ea percipit: nobilis, profi-ciscens in Jerusalem, multa experitur de cursu mundi, inmari, et in utraque parte maris, de hominum moribus et dif-ferentiis. Accipit enim notitiam de fidelibus et infidelibus,quia videt et commoratur Christianis, Tureis, Sarracenis, Ma-maluccis, Tataris, Arabibus, Judaeis, Samaritanis, Mauris,Graecis, Nubianis, Jacobitis, Abessynis vel Indis, Georgicis,Armcnis, Ungaris, Dalmatis, Pannonibus, Achaicis, Italicis,Gallicis, Anglis, Teutonicis, et breviter omnium orientalium etoccidentalium notitiam accipit, si est vir considerativus. Praeterhaec experitur clarae militiae homo, quis sit amicus vel ini-micus, quis sit fictus vel verus, quid stet bene vel male,quid sit fortuna, quid diffbrtunium, quid virtus, quid vitium,quanta sit differentia inter hominem bonum vel malum. Sedet hanc experientiam optimam accipit, quae omnibus iamdictis praestantior est, quod in hac peregrinatione homo in-cipit se ipsum ex intimis cognoscere, suam sapientiam etimprudentiam, suas varias affectiones et passiones, suas in-clinationes et abominationes, suas virtutes et vitia. Et procerto dico, quod in XL septimanis homo in hac peregrinationemagis se ipsum agnoscit, quam alias in XL annis. Fateor,numquam meas imperfectiones et miserias melius et clariusvidi, quam in illa evagatione, et praecipue in galea supermare, et sub tentorio in deserto, in his enim locis nihil manetin homine occultum. Scio, quod socii et domini mei nobilesmelius me cognoscant et omnes conditiones meas, quamFratres Ordinis, cum quibus XXX annis degi, et ego militesillos melius nosco, quam uxores eorum, aut parentes, aut filiiaut servi eos noscunt. Nemo enim potest in his miseriis etcasibus peregrinorum se apud se continere, sed omnia latentiasuis horis procedunt in actum, quia est ibi continua agitatio.Alii milites in curiis regum facti, vel in ponte Tyberis, vel inproeliis, paucas accipiunt experientias.