467
mento eis restitutus fuissem. Nam relatio dudam me praeveneratduplex, una videlicet, quod in mari morluus essem; alia quod aTurcis in Thracia captivus detinerer siinul cum caeteris peregriuis.Quibus dictis fides in eis aucta fuerat ex eo, quod domini mei,cum quibus de terra noslra emigraveram, nulla scripta de me eispraesentaverant, cum tarnen a Hierosolymis eis lilteras miserim, sedille, cui tradideram, aliis intentus mea scripta neglexit tradere.Interim collaetantibus nobis altulit vesliarius conventus mihi novavestimenta, sicque habitum sorditatum et laborum deposui et no-vum quasi nuptialem indui vestem et oranem peregrinantium sol-licitudinem abjeci. Per eontinuos autem YI dies ex dispensalionebenigni patris M. Ludwici concessum est fratribus laetari et gau-dere mecuro. In his diebus primatus Ulmensium, magistri civiumet communitatis rectores et caeteri amici et fautores suis prae-miis me honorabant et cotiventum laelificabant. Sed et religiosipatres ordinis S. Benedicli de Elchingen, Wiblingen, et Blabürenaudito meo adventu venerunt ad mihi congratulandum. Demumgenerosi milites, domini mei, dominus Johannes Wernherusde Zimbris, baro, dominus Heinricus de Stöfeln, baro, dominusJohannes Truchses de Waldburg, dominus Ursus, vulgariterBer de Rechberg de Hohenrechberg, cum percepissent, salvumme rediisse Ulmam, ad me cum suis famulis successive ve-nerunt et cum gaudio salutaverunt me. Sicque omnes dies illifacti sunt ita c.elebres, ac si Romuli festa Laurentialia fuissentinnovata.
Finitis autem diebus recrealionis meae abradi feci barbam,quam hucusque servaveram et XI mensihus in longum et latumnutriveram, invilus tarnen, fateor, deposui eam, quia videbaturmihi, quod in ea audacior, maturior, sanior, ornatior ac vene-rabilior essem, et si proprii juris essem, nullatenus ea carereveilem, cum sit naturae ornatus, venuslans viri vultum ac robu-stum timorosumque reddens virum. Sed, quia frater et sacerdosLatinus sum, propter conformitatem libens careo.
Simililer rubeas cruces, quas assutas scapulari et cappaehabui, deposui, quamvis et ipsas libentissime retinuissem, cumeas intrepide, manifeste et glorianter semper portaverim coraminimicis crucis, Sarracenis, Turcis, Grossonibus, Mauris, Judaeis,
30 *