Druckschrift 
3 (1849)
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

INCIPIT II TPtACTATUS MEISIS JANUARII,

continens finem peregrinationis totius et tenninum laborura

et sequentia.

Januarius felix primus anni mensis diem felicem nobis altulit,sed ventus contrarius mansit et inquieta flavit borea; ut autemsol ortus est, dominus Johannes et ego accepto missali ad littusnavigavimus et ascenso monte in ecclesiam fratrum terliae regulaesancti Francisci, de quo supradixi, transivimus et ad celebrandumMissas nos disposuimus. Multi autem de navibus venerunt galeotaepauperes, de zentilomis xero et gubernatoribus nullus comparuit;mulli autem utriusque sexus Dalmalae in ecclesia affuerunt Missisnostris. Yerum nobis Missas legentibus Dalmatae murmuraveruntpro eo, quod in lingua eis non intelligibili legeramus, consuexe-runt enim Missas in vernacula audire et putabant male actum,quod in eorum ecclesia in alia lingua legeretur Missa, quam inSclavonica. Magnum autem desiderium habui, ut finitis Missisnavigarem in Sebenicum ad videndum nostrum conventum etpatres, fratres et libros, sed ausus non eram, quia horam nes-civi classis recessus, timebamus enim, quod sub Missa recederent.Statim ergo, ut officium complevimus, in nostram galeam naxigaxi-mus; erat autem die illo magnum in galea gaudium propler novumannum, et in tota classe tubis canebant et fistulis, quod ante dieminceperant, comedebant et bibebant, clamabant et saltabant, et