Print 
3 (1849)
Place and Date of Creation
Turn right 90°Turn left 90°
  
  
  
  
  
 
 

INCIPIT TRACTATUS DECIMUS,

conlinens Gesta peregrinorum et casus varios per mensemDecembrem, et uavigationem maris et caetera.

December in prima sua die rigidus et durus nobis fuit, aug-menlati sunt enim venti inutiles et aura hiemalis facta est, subqua navigatio secura fieri non potest. Ea namque die defuscarinubibus coelum et solis praeclarum jubar deficere, turbari ventisaera, audiri silva, mugire solum et quodammodo in cavernis tu-multuari et omnia reliqua repente tristari coeptum est. Maneautem in ortu solis de alia classe navigaverunt multi ad littus etcaedentes ligna de saltu et erectis palis super maris littus inplano coquinam fecerunt, ignem accenderunt et pro grandi con-vivio paraverunt. Interea dominus capitaneus elassis Syriae misitnuntios in barcis per omnes galeas, et invitavit ad prandium alioscapitaneos duos, scilicet nostrum Alexandrinum et Africanum, etdecem patronos omnesque principales navium officiales et sibinotos. Ad hoc convivium mactaverunt ultra mille galinas, vilulos,oves et porcos, et de villis adducebantur necessaria. Cum ergohora prandii advenisset, navigaverunt capitanei singuli cum suistubicinis et patronis ad littus, et facta est magna hominum con-gregalio. Nam, ut praemisi, ibi erat capitaneus navium Alexandri-narum cum suis tubicinis, qui sub se habuit quatuor galeas pre-tiosis rebus oneratas et bene armatas; similiter capitaneus navium