Print 
3 (1849)
Place and Date of Creation
Turn right 90°Turn left 90°
  
  
  
  
  
 
 

De termino deserti et initio terrae Aegypti et de ingressaperegrinorum in Aegyptum, de Matarea et Busiri, villaprima Aegypti, et de consolatione nostra in hoc loco.

Sexio die, transacta media nocte, a Maffrach recessimus,eunles per arentes arenas. Porro, in ipso crepusculo incidit nebulaspissa cum frigidissimo vento, in quo sensimus nos in aliud climavenisse. Post solis ortum repulsa est nebula et venimus ad altasabulosa montana mobilia, noviter illuc per Ventura adjecta, et cir-cumdati sumus arena et, si habuissemus ibi tempestatem et ventumcontrarium, coaeti fuissemus redire in desertum, sicut persaepeibi contingere solet, ut dictum est. Est enim in loco illo arenamobilis et fluida, sicut est ipsum mare arenarum. Arena in illoloco videbatur mineralis, quia plena erat aureis arenulis. Pertran-sivimus autem loca illa arenosa cum tranquillitate, posttergatis autemmontibus istis iterum in latissimum sterilem campum devenimus,per quem repente processimus, finem ejus praestolantes. Ecceautem, procedentibus nobis in alto campo vidimus longe infra nosex opposito in regionem alterius naturae, alterius disposilionis etformae, ad quam ista sterilis et vastissima finitur soliludo. Vidi-mus enim partem terrae Aegypti, terrae habitabilis, in qua vidimusterrae nascentia diversorum generum et aquarum flumina, civitateset villagia. Aspectus autem ille gaudium pariter et stuporem nobisincussit. Gaudium quidem, quia vidimus finem horribilis desertiet hominum habitationes et aquarum copiam et alia multa, quarumcarentia nobis fuerat gravis per eremum. Stuporem autem, quia

1