Samaritanis et Tarlaris. Sed quia speciem habitus fratrum Prae-dicatorum tollere videntur, portare amplius non libuit, decreviautem ab interiori parte vestimentorum ipsas cruces transponere.
Et his paractis ad solita religionis nostra exercitia et ad im-plendum mihi commissa officia me reduxi.
Fuerunt autem dies meae primae evagationis 215 anno Do-mini 1480. Deinde vero secundae evagationis 289, quam inchoavianno Domini 1483 et redii anno 1484 in die Agnelis secundae;et praedicare in conventu reincepi ad laudem et gloriam Dominimei Jesu Christi et beatissimae Mariae Virginis et beati Dominicipatris nostri et pro salute animae meae et proximorum aedificatione.
SEQUITUR ULTIMA PARS EVAGATORII,
et linalis totius operis, et est XII tractatus et ultimus,alio tarnen volumine contentus.
Sicut saepe in praecedentibus promisi, quod ultimo locoevagatorii ponere veilem Alemanniae, Sueviae et civitatis Ulmensisdescriptionem, ita et conatus fui faeere. Sed dum in labore essem,intellexi, in quibusdam locis haberi descriptiones et chronicas etannalia de praefatis, idcirco manum retraxi a coeptis, quousquevidero praefatas chronicas, nee quiescam, nisi libri ad meas manusvenerint, et tune perficiam, quae promisi in prima parte Evagatorii,Folio 3. B. et in II. Parte, Folio 2 a.
Explicit, Evagatorium Fratris Felicis Fabri de sacraperegrinatione Jerosolymitana.