Druckschrift 
3 (1849)
Entstehung
Seite
466
Einzelbild herunterladen
 

466

ad pontem Danubii devenimus, ipsum flumen inundans et alveumsuum excedens vidimus. Porro de fluminis illius ortu, medio,et fine dicemus in descriptione Sueviae et Ulmae.

Cumque jam in ponte essemus, quidam me cognoscentesfestinato ad conventum cucurrerunt praemium petituri, ut morisest pro bono nuntio, sciebant enim, quod fratres mei desideranterexspectarent adventum et reditum meum, et quod primus et certusnuntius irremuneratus non maneret. Ponte transmisso ingressisumus urbem, et usque ad portam conventus equitavit mecuinsaepe dictus Johannes Müller ibique licentia accepta in suamdomum reversus est, ego vero validis ictibus ad portam pulsavi,ut melius audiretur, quia fratres stabant in vesperis et alte can-tabant, quorum sonum vincere conabar forti pulsu. Yix autemprimum ictum feceram, ecce canis conventus affuit meque forisexistentem praesensit et jam non latralibus iracundis, ut solebat,adesse quendam prodidit, sed insuetos ululatus et sibilos laetitiaeemittebat et pedibus ac dentibus portae lignum laniabat, quasieffringere conaretur, sicque impatientissime gestiebat ad me exireet amicum adhuc optimae bestiae optime cognitum suseipere. Apertaautem porta, antequam Ihnen perlransirem, saltavit canis quasiusque ad sinum meum, et insolitis saltibus, sibilationibus ac caudaeblandimentis gaudebat et rapidissimo cursu per conventum curre-bat cum sibilo, quasi adventum amici nuntians. Cum ergo con-ventum ingressus fuissem, et me adesse nunciatum fuisset reve-rendo magistro Ludwico Fuchs, priori et patri meo singularissimo,dimisso officio vespertino, cui adstabat, ocius accurrit, oblitus gra-vitatis et senectutis, et quasi adolescens per saltus, ac si ignemexstinguere vellet inortum, prosiliit et super collum meum ceci-dit et in amicabiles complexus ruit meque cum tanto gaudiosuscepit, cum quanto moerore me dimisit. Interea, fmitis vesper-tinis, venit subprior conventus, pater Michael Brenner, cum Om-nibus (231 a) senioribus et junioribus et hilarissime me susce-perunt et cum processione festina de horto me duxerunt in chorum,ad majus altare ante sanctissimum eucharistiae sacramentum, ibi-que pariter omnes proslrati oratione facta benedictionem fratrumde via venientium more ordinis a praelato accepi. Finita orationead locum hospitum ductus fui, ibique familiarius loqui coepimus;intuebantur enim me cum gaudio et desiderio, ac si de monu-