Druckschrift 
3 (1849)
Entstehung
Seite
465
Einzelbild herunterladen
 

465

paene usque ad pellem nostram, et numquam per totam meainperegrinationem ita indispositus fui rcdditus, sicut ex inundationeilla, quia homo maditatus naturaliter fittristis, pusillanimis, con-tractus ex frigoribus et totus indispositus, sileo de impatientia,qua afficitur homo, et de sollicitudine pro rebus, quas homo ducit,aquam non sustinenlihus, ut sunt libri et hujusmodi. Pluvia auterninundante intravimus hospitium ad exspectandum imminulionem,et si pluvia imminuta non fuisset, ad crastinum sursus ascendisse-mus ad pernoctandum, siquidem in recessu meo transilum habuiper castrum illud, sicut patet P. 1. Fol. 26., et promisi dominoPhilippo comili de Kirchberg et domiqae Cunigundae, matri suae,quod in reversione ad eos declinare veilem; de magna enim aflec-tione conventus nostri Ulmensis erant omnes de domo illa, ettota (1») familia. De illo dominio in sequentibus plus venit dicen-dum, et de venditione comitatus Kirchberg in manus Bavarorumpatebit postea. Igitur cum paululum pluvia cessasset, equos ascen-dimus, et contra Danubiuin equitavimus in terminos dominii Ulmen-sium et usque ad conspectum delectabilis civitatis Ulmensis per-venimus. Quantam autern consolalionem, delectationem et laeti-tiam in aspectu ejus habuerim, pensari potest ex miseriis, quasin elongatione ab ea sustinui. Singulari autem nitore videbaturmihi civitas resplendere, quia gubernatores ejus medio temporeturres et moenia reformaverant et muros exaltaverant et forta-litiis ac praesidiis novis ornaverant et vallum novum circumduxe-rant, cum palis et aggeribus ac fossatis aqua plenis, cum novispontibus et portis, ne cui pateret ad placitum via ad flumen. In-super ab alia parte fluminis, ubi ipsa civitas est, magnificam mu-nilionem erexerant tantis expensis et laboribus ac ingeniis, utcuncti videntes obstupescant et mirentur; nam per ipsum alveuinfluminis immun ingentem, spissum et altum aedificaverant, aponte sursum usque ad finem civitatis cum turribus et propug-naculis per medium rapidi decursus aquarum, quae omnia contraBavarorum incursus fecerant. Illis teinporibus et civitatem nonsolurn munitam sed et ornatam et decoram reddiderant. In tantmnautem venustaverant eam novis propugnaculis, muris et turribus,ut vix faciem urbis cognoscere possem et de facto eam prae de-core non novissem, nisi situs et alia, quae mutari non possunt,Ulmam veterem demonstrassent. Cum gaudio ergo et ammiratione

30