464
tum fuisse et ab eo nomen sorlitum esse. Oppidum hoc muni-tum est et in bono campestri locositum, aquis et paludibus cinc-tum et vivo rivulo pervium, duas habet parochias et hospitalelocuples et Augustinensium duo monasteria, fralrum et sororum,et ad nuirum civitatis est praepositura S. Nicolai, ordinis S. Be-nedicti, a quo non longe in montanis est egrcgium monasteriumOltenbüren, ordinis S. Benedicti, in quo grandcs sunt reliquiaeSanctorum, praecipue vero in argenteo sarcophago corpus beatiAlexandri martyris, qui unus fuit de VII fratribus fdiis sanctaeFelicitatis Komae passis. Campanae duae insignes et oplimi sonisunt ibi adhuc, tertiam quondam vendiderunt, utdicitur, Ulmen-sibus. Ab alia parte civitatis super littus Ilaris est monasteriumCarthusiensium notabile, Buchshaim dictum, in quo degunt patres,viri doctissimi et boni.
Porro homines oppidi Memmingen bonae conditionis hominessunt, sinceri Christiani, divinis locis et personis bene affecti eteleemosynis largi, ad verbi divini auditionem avidissimi et benemorigerati ac honesti. Unde magister Johannes Nyder, ordinisPraedicatoruin, in quodam tractalu commendat virgines illius op-pidi dicens, ipsas esse propler innatam disciplinam religioni ap-tissimas et monasticae vilae. Sunt in isto oppido divites civeset mercatores et mechanici, et multa negotiatio, et tarnen nullumsustinenl in eo Judaeum, ne usuris respublica eorum deturpetur.
Die XXIX., quae est Agnetis secundae, ego et JohannesMüller sumto cibo et slratis equis a Memmingen recessimus cumfestinanlia per vallem Ilari descendentes. Yallis illa lata et longaest, per ejus medium llarus deeurrit, et ad utrumque ejus latusvillae et campi, prata et agri ferliles sunt, in montium vero ca-cuminibus castra et fortalitia multa oliin fuerunt, quorum ruinaehodie patent, et usque nunc aliqua integra perseverant. Ingressiautem sumus comitatum comilum deKirchberg, qui oliin majorempartem illius vallis, montium et silvarum possederunt. In silvissupra vallem ultra Barum ad sinistram venientibus de Memmingen,sunt monasteria gloriosa, scilicet Bott, ordinis Praeinonstratensium;Ochsahusen, ordinis S. Benedicti; Gutenzella, monialium, ordinisCisterliensium; et Hegbach, monialium ejusdem ordinis. Sic ergodescendendo per aulonem Ilaricum pervenimus in villam Thyssen,et ea hora densissima cecidit pluvia, ita quod madidi facti fuimus