453
%
quod longe (b) terribilius est, ad manes usque descenderc et Ditisopacas intrare domos et terrae viscera oculis terebrare, nuncautein in liminibus optati natalis soli exislens infixus nivibus deti-near, queinadmoduin contigit fortunatissimo Suevorum principiBrenno, qui provinciis longe distanlibus sibi subactis cum ditis-simis spoliis rediens nivibus in his Alpibus obrutus periit cum uni-versis. Quo ergo infelix ex sublimi saltu, quo ex monte celso inillud desiderabile solum meinet dejiciam? Quis me a ventorumextollel impelu? Quae deferal condensa nubes aut ipsius armigerales? 0 utinam ab inferis remearet Daedalus, qui solus hominipennas induere novit et mortalibus insuetas vias ostendere etpraeslare infixis suffragium! Quid, nisi, undecumque venerit, delurpost tot exantlatos labores, tot victos timores, tot etiam obicessuperatos! in ista tenebrosa et nivosa valle non absque ignominiatemeritatis meae subsistendum est. Tandem autem post pericu-losos aquarum casus in villulam quandam, Niderdorf dictam, maximacum difficultate vcnimus, ut equi nostri summo labore confectirespirarent, et nos similiter. Ingressi autem hospitium invenimusaliquos mercatores, qui intrare via, qua nos veneramus, intende-bant, sed exspectabant, quousque aliqui exirent, qui viam frange-rent per nivem gelatam, quod illi facere nullatenus audebant, necalicui facere suadere veilem propter magna pericula bestiaruin ethominum. Ab islis mercaloribus occurrentibus de Ulma intellexi-mus, quod domini consules Ulmenses jam reformassent ambosconventus fratrum Minorum in civitate et exlra sororum in Soef-lingen cum magnis laboribus et maximis expensis. Cum ergopaululum respirassemus, iterum ascensis equis per viam inviamet arduissimam transitum effregimus, sicut prius, cum mullo laboreet periculo, in spe tarnen, quia finem illius maledictae vallis vi-dimus, post quam iter expeditum et trilum nos habituros speravi-mus. Improbo ergo labore, omnia vincente, ad finem vallis illiusvenimus in regionem comitum de Goricia ad villam grandem,dictam Tobel, ibique anhelitu resumto iterum processimus peraliam vallem et viam quidem tritam invenimus, ventum tarnenfrigidissimum habuimus contra nos et fortem, qui levata nivecontra nos projecit, infrigidavil, coecavit et viam tritam operuit,et ita vexati fuimus in ista valle, quod non faciliter dijudicarepotui, an in alia valle potius laborare vel in illa veilem, si volun-