Druckschrift 
3 (1849)
Entstehung
Seite
454
Einzelbild herunterladen
 

454

tati meae relinqueretur. Sole jam declinanle in oppidum, diclmnBrunegg, venimus, hospitio bono suscepti et per noctem procu-curali. Esl autem Brunegg oppidum valde decorum, pulchrum,et munitum cum Castro et arce forlissima supra civitalem in monte.Oppidum hoc novum est, quod quidam episcopus Brixinensis ex-slruxit, dictus Bruno, et suo nomine oppidum nominavil Brunegg,nam villula ante ibi fuerat, quae dicebatur Eck, cui suum nomenepiscopus adjunxit. In hoc oppido non auditur unum verbum Ita-licum, sed omnia, mores et lingua, sunt Teutonica.

Yicesima secunda die, quae est Yincentii martyris, audita Missamatutinali et jenlaculo sumto equos ascendimus et ulterius per-reximus per montes, colles, valles et flumina, satis autem bonumiter habuimus, et paucas (227 ») admodmn nives, videbaturquenobis terra ibi esse magis vernalis, quam heri et nudius terlius.In latere autem cujusdam montis vidimus minerearum specus pro-fundissimas, de quibus dicebant multum extractum argentum ; in-ferius, in vallis imo decurrit fluvius magnus longe infra in pro-fundis rupibus, quibus angustatus vasto cum murmure volvitur adeovelox, ut luctuoso certamine aqua aquam praeire contendat, et itaviolentatus inter obvios scopulos impellilur et variis incilatus- irri-tamentis montium coarctatur rupibus, ex quo torrenlior faclusmagno impetu Athesi fluvio jungitur. Super margines ergo illiusfluminis equitavimus contra aquam, et ita profunde aqua per vis-cera petrarum penetrabat, quod absque horripilatione non poteraminspicere.

Sic ergo die illo usque ad vesperas deducto dimissis viis,quae ducunt in Tridentum et Bosanam, in Slerzingen oppidumtendimus per aulonem valde amoenum, in quo ab utraque partein monlibus arces et castra forlissima stant, et villae multae etpascua copiosa, et tandem in oppidum praefatum venimus ibiquepernoctavinnis.

Sterzingen oppidum ducis Austriae pulchrum et magnum,allissimis circumdatum monlibus, hoc nomen sorlitum est, utfertur, a quodain homuncione strumoso et gibboso, qui dicebaturSterzli, qui primo locum inhabitavit. Ego autem potius crediderim,quod primo nomen habuit Erzingen, sed vulgi more postea additaesunt duae litlerae s et t. Bene autem dicitur Erzingen, quia me-talla ibi in suas formas fabricis rediguntur. Sunt enim ibi fabricae