452
runt, quo longo ilinere navigantes oceanum Germanicum attigerunt,ubi Prussiam, Livoniam, Gothiam, Nonvegiam, Daciam (Daniam?) per-currentes, et mareBalticum etinsulasSaxonuni, de oceano Germanicoin Anglicum et Britannicum projecli et Gallicum ingressi postlongam gyrationem in Herculeum devenerunt. strictum, et per co-Iumnas Herculis ingressi in mare noslrum revenerunt, per quodlonga navigatione in Adrialicum pelagum delati inde in Pelopon-nesum devenientes proprios attigerunt lares. Haec fabulosa navi-gatio quam longa fuerit, videri potest in prima tabula comm.Plolomaei et in 8. Europae, et in moderna mmx eandem.
Processimus consequenter a cavo lapide taediosa et mala viaper vallem et in locum venimus, ubi vallis conclusa est fossatoet vallo a monte ad montem protensis. Eo enim anno, quandoYeneti inierunt foedus cum Turcis, sunt jam anni YI, tantus ter-ror invasit universam Italiam et regiones iinitimas in montanis,quod multi derelietis sedibus suis fugerunt in Sueviam. Nec mirum,nam Turci in Foro Julio multa loca devastaverant, nec aliudreslabat, nisi ascensus eorum in montana, et in istis angustiisincolae terrae congregali illam munilionem fecerunt ad prohiben-dum inopinatum Turcorum introitum, quousque Christiani congre-garentur.
Ulterius munilione posttergata pervenimus in districum valdemalum, ubi mergebamur cum equis usque ad ventrem in nives, etsi quis descendit, mox usque ad nates nivibus infigebatur. Modi-cum autem erat nix in superficie gelu indurata, ita quod equiquandoque cum uno pede incidebant, aut anterioribus tanlum veltantum cum posterioribus, et in istis fuit tantus equorum conatus,quod non speravimus posse equos nisi claudos aut alias inutilesfieri. In maximo cerle periculo eramus, et videbatur mihi leveesse, quod passus fueram usque ad illam tribulationem. Obstupui,fateor, et animi cecidere vires, et, quasi itineri meo obstaculuminsuperabile esset objectum, desperans intra me ajebam: o miserFFF! potui amplissimam maris magni gurgitem intrare et fluctusin sidera usque surgentes inodico conscendere lembo, potui vastumlittus omne mediterranei maris inter mille scopulos et sonantiasaxa ambire, montes scabrosos ascendere, lubricas calcare valles,tenebrosa antra subire, perscrutari lustra ferarum et silvarumatque nemorum sepositas umbras, lustrare urbes et oppida, et