451
regione montium situatus, et aquae ibi ebullienles de solo divi-duntur in diversas mundi plagas. Nam undique ibi de solo ema-nant aquae et concurrunt et in flumina ingentia crescunt. Ibiebullit fons Saus dictus et in rivulum crescens contra orientemtendit per longissirnas regiones et multa flumina in se recipit etingens effectus Pannonias, inferiorem et superiorem, et Hungariamtotam transcurrit, demum apud Taurinum Danubio nostro miscetureumque valde roborat et augmentat. Per hunc fluvium Saus vo-lunt aliqui Argon traxisse navem Jasonis capto aureo vellerc aColchis, et cum usque ad loca montium illorum venissent, ubifluvius innavigabilis est, ipsam navem humeris in Adriaticum de-portavere mare, vel ab hoc loco ipsam navem in Plabem fluviumsubmiserunt, per quem in Adriaticum venerunt. De illa Argonau-tarum navigatione diversa reperiuntur supra Fol. 192 b. et Fol. 150.Et ibi quid sit aureum illud vellus posui. Et in speculo nat.Libr. YI. cap. 78. dicit Yincentius, quod aureum vellus sit resquaedam ex mari generata, nobilissima pretiosissimo vellere.Antiqui enim maria et flumina sacrata aestimabant navigationeJasonis et Argonautarum; tendunt etiam hoc loco aliqua fluminain septemtrionem, aliqua ad austrum, aliqua ad occidentem.
Verum hanc Jasonis et Argonautarum navigationem aliter ex-plicat Diodorus Siculus L, V. Antiquarum hisloriarum, eamqueper multa terrarum et marium circumducit spatia, dicens ut 3. suprafolio: Argonautae cum Octam vicissent, Colchidem spoliassent etaureum vellus rapuissent, cum optato thesauro navigaverunt aPonto in Maeotim paludem, per ejus profunditates trahentes inTanais fluvii ostia, per quae paludi illabitur, venerunt, ubi viribusexcitatis conatu magno contra aquam navem traxerunt usque inejus fontes, qui in pede Riphaei montis emanant grandemquefluvium efficiunt, qui dividit Asiam ab Europa. Cumque ampliusnavigandi locus non esset, gigantes illi fortissimi navem suam gran-dem, longam et onustam thesauris, levantes de flumine, eainper arduissimos ascensus Riphaeorum montium portaverunt in hu-meris , et percurso longo montium ilinere ex alia parte in Sarma-tiam Europae devenerunt, quae est Scythia Europaea, in qua fero-cissimae sunt genles, ab armorum usu Sarmatae dictae. Per hosnave transportala eam in fluvium Thersinum deposuerunt, per quemdescendentes usque in ejus fauces in oceanum Sarmaticum vene-
29 *