Druckschrift 
3 (1849)
Entstehung
Seite
450
Einzelbild herunterladen
 

450

et vario loquuntur idiomate omnemque linguam faciliter addiscerepossunt, non solum bominum sed avium et bestiaruin gruiinituset cantus formare norunt, et quod bis rarius est, una parte linguaeloquuntur uni et eodem tempore altera parte loquuntur alteri, etisti natura largiente flexibiliorem habent Teutonicis linguam, sednulli alii totius mundi, ut saepe mullis exemplis probavi.

Ideo cum gaudio posttergavimus castrum praefatum, cum autemaliquantulum elongati essemus, et illi cuslodes in muris more suopost nos clamarent: Marco, Marco, ad designandum S. Marci re-gimen ibi esse, vertit se ad eos juvenis mercator, et reclamavit,dicens: Galabria, Galabria, et haec clamans aufugit repente cumequo nosque fugere hortabatur, ne aliquem bombarda caederent,quia tune temporis dux Calabriae cum Yenetis bellum habebat, etcaeteri Italoruin praefecti; fugimus ergo et male contenti fuimusde juvene, quod sine necessitale posuit nos in periculum, quiapoterant nos cum bombardis tangere, vel nos cum armis insequiet turbare, si voluissent. Ascendimus ergo consequenter per oc-currentes nobis aquas, per viam aquosam, lapidosam et taediosam,et ad solilarium hospitium venimus, quod nominant ad lapidemcavum, jum tSjolciißctn, et dimissis equis extra ingressi sumusdomum ad calefaciendum nos, quia frigus erat et reperimus om-nem familiam et pueros nostra loquentes lingua, ignaros Italicaelinguae, ac si XL milliaria ab eis essent divisi. Cum magna de-lectatione conversalus fui pueris, pro eo, quod libenter eos audiviTeutonice loquentes. Domus illa stat in soliludine, et nec antese nec post se in tribus milliaribus Teutonicis est aliqua habitalio,quia vallis illa arenosa est et sterilis, et compertum est, muitosante hospitii illius aedificationem in hoc medio periisse noclibuspropter frigus vel sitim. Ideo fuil domus illa ibi pro refugio vian-tium posita. Dicitur autem ad lapidem cavum, quia juxta eamest mons petrosus, in cujus imo est rupis paries cava et super-pendet petrae minax, et in ea caverna habet hospes oves suassine alio aedificio bene protectas a nive et pluvia. Reduxit hocantrum mihi in memoriam antrum loci Aventini furis (22i5a),qui boves Herculis furatus eos caudis traxit in antrum suum, 11 tveniente Hercule non posset vestigiis aversis eos invenire; sedmugientibus bobus in antro esse deprehendit et veniens Cacumoccidit et boves reduxit. Locus hujus hospitii est in altissima