Druckschrift 
3 (1849)
Entstehung
Seite
448
Einzelbild herunterladen
 

448

sunt dilacerata et miserabiliter dependent petiae ad Corpora, qui-bus sunt compacta. De illis corporibus vulgus multa dicit. Aliquidicunt, quod sint corpora paganorum confecta aromatibus et itaconservala, et putant, villam ab eis denominari, cum dicitur zumHaiden. Alii dicunt. quod sint corpora Christianorum in excom-municatione sepultorum, ideo in pulverem non cadunt ante abso-lutionem. Aliqui dicunt, quod ex aliis causis sic perseverenlur.Pro quo notandum, quod praeservatio integritatis cadaveris aliquandofit a natura, aliquando ab arte, aliquando a Deo, aliquando Deopermittente adjicio. Primo modo fit ex siccitale complexionis cor-poris personae defunctae, vel ex qualitale loci, quia forte semotusest ab humectatione, vel ex aliquo siderum et coeli influxu. Se-cundo modo fit arte humana, ut, quando corpora balsamantur velaromatibus aliis inficiunlur, aliquando intestina ct molliora de cor-pore tolluntur, et reliquum exsiccatur vel in fumo vel in aere.Tertio modo a Deo ex singulari privilegio fit, sicut saepe legimusde Sanctis. Quarto modo fit arte diabolica, ad inducendum ali-quem errorem, sicut palet supra Fol. 80 b. de coemeterio Sarra-cenorum, in quo corpora mortuorum se erigunt cerlis temporibus.Credo illorum trium mortuorum corpora ex causa prima subsistereet indurata esse, vel ex secunda causa quoad ultimum arliculum,sicut videmus corpora suspensorum in patibulis integra mauere.

Die XXI., quae est S. Agnelis virginis, ante lucem reiecimusnos et equos nostros; quo peraclo per aulonem adscendimus

per malam viam valde, quia eadem nocte nix nova ceciderat et

foveas tenuiter repleverat, et nunc huc nunc illuc cum bestiis ce-cidimus, non autem aliter poteramus nisi pedetentim equitare;pervenimus ergo usque ad Putasten, caslrum italice sic nomina-tum, teutonice dicitur Btitelstein, quod in alto situatum est sco-pulo, valles autem inferiores sunt penitus inviae, ita, quod transirevolens necesse habet usque ad fortalitium adscendere, quia publicavia per praeceps sursum tendit, per quam currus onerarii trahun-

tur maximo cum labore. Ascendimus ergo usque ad Putasten, et

occurrerunt custodes fortalitii quaerentes, qui essemus et undevenissemus et quo tenderemus; et auditis causis nostris dimise-runt nos. In hoc Castro est ultimus terminus dominii Venelorumet diligentissimam custodiam ibi habent tempore guerrarum, necsinunt aliquos transire nisi requisitos. Dicitur autem Putasten