Druckschrift 
3 (1849)
Entstehung
Seite
447
Einzelbild herunterladen
 

ante lucem surreximus de scamnis, in quibus dormivimus, et diemfieri praestolabamur. Quam cito autem lucem vidimus, jejuni equosvacuos ascendimus, et per ascensus et descensus multos in lateremontis supra fluvium Plabes cquitavimus et ad locum, qui hospi-tiolum dicilur, venimus, ubi est bonum bospitium; ibi ergo in-gressi refectionem accepimus nos et equi nostri; finita reflectionefestini profecti sumus, et ad S. Martinum venimus in villam sicdictam, ubi creditur esse locus, in quo, ut dicitur in legendaS. Martini, bonus vir incidit in latrones, ibique unus securi vibratavoluit eum occidere, sed aller suslinuit ictum, tarnen ligatus fuitab eis et captus, et ductorem suum ipse convertit ad fidem. Hocloco dereliquimus ad dexlram fluvium Plabem et per allum clivumascendimus et inde in Cadubrium venimus.

Cadubrium est unus in montanis comitatus, jam sub Veneto-rum potestate, et nostri vulgares regionem illam nominant Hado-ber, estque de patriarchatu Aquilegiae, perlinens ad Forum Julii.Multa viae impedimenta habuimus per illam regionem, nam stratapublica et communis plena erat curribus et vehiculis et onerariisequis ferenlibus vinum Italicum et Fori Julium in Alemanniam.His alii currus obviam veniebant, nec erat via extra slratam com-munem propter nivis profunditatem, et quia necesse erat declinarea strata, statim, ut equus extra semitam ungulam posuit, usquead ventrem mergebatur. Talia impedimenta periculosa habuimusmultolies illo die, magis timebam in occursu currus, quam um-quam in mari timueram procellaruin occursum. Sole autem occa-sum pelente venimus in Pratinum, et est locus laetissimus intermontana, in quo sunt prata multa et bestiarum pascua, et in mediograndis villa, quam vulgariter nominant zum Haiden, id est, adPrata; ibi hospitiuin ingressi per noctem mansimus. Porro antecoenam ecclesiam, quae prope erat, ingressus ad dicendas vespe-ras reperi in coemeterio stare in capsa tria Corpora mortuorumintegra, quorum satis horribilis est aspectus, stant enim adhucomnibus cohaerentibus membris tabefacta carne suntque levissimamhabentia cutem integram induratam, nasos et aures et genitalia utligna indurata. Unuin autem illorum corporum videtur (223 a)hominis juvenis fuisse, et hodie vultum habet ridentis hominis,suntque ita integra in terra reperta. Saepe fui in loco, nec Cor-pora illa sufficienter ammirari valui, linteamina cum eis sepulta,