420
Fuit autem ecclesia S. Marci conflagrata, ut dictum est, anno978, et per ducein 25. Venetorum, Petrum Urseolum, reae-dificata in pristinam formam post XYII annos a sua combustione.Anno Domini MLXXXII idem S. Marci templum conflagratur,quod Yitalis 35. Yenetorum dux restauravit et decoravit tabula-turis et picturis. Creditur autem, quod formae et figurae illiusecclesiae depictae fuerint ad voluntatem et jussionem alicujus sanctiviri et prophetae, quia multa futura inventa sunt in picturis illisexpressa, et inter aliaS. Dominicus fuit ibi depictus, longe ante-quam natus, ut habet Antonius in Chronic. Pars. II. Tit. 23.C. I. II. In una etiam ecclesiae parte erant duae imagines, unaad alteram versa: una stabat in habitu etfigura, qua depingi soletS. Paulus apostolus, super ejus caput scriptum erat: Hagios Paulus,id est: sanctus Paulus, et ad pedes fuit scriptum: Per istumitur ad Christum. Altera imago erat in habitu ordinis Praedica-torum, cum lilio in manu, super ejus caput stabat scriptum:Hagios Dominicus, et ad pedes scriptum habebat: Facilius iturper istum. Nec mireris de scriptura, qua dicitur, quod per Pau-lum itur ad Christum et per Dominicum facilius, quia doctrinaS. Pauli, sicut caeterorum apostolorum, ducebat ad susceptionemfidei gentes et ad observantiam praeceptorum; doctrina autemDominici inducebat ad confortationem fidelium in fide et ad ob-servantiam consiliorum, quod utique facilior via est. Ex hoc ergotemplo praenuntiatio sancti patris nostri Dominici fuit accepta,cujus pictura et nomen recepta est centum et XX circiler annisante nativitatem S. Dominici. Postquam autem S. Dominicus inmundo claruit (217 a), ipsius imaginem renovaverunt, similiteret S. Petri martyris; et in alia parte jam noviter opere musaicoimagines S. Thomae Yincentii et Catharinae de Senis posue-runt et S. Franciscum cum sua diva prole, nec sunt parvi-pendenda, quae in illa ecclesia sunt depicta, quia non aestimo,in mundo esse pretiosiorem picturam, demtis picturis ecclesiaeBethlehemitanae, nec vidi pavimentum simile nec tabulaturas pa-rietum nec tecta mirabiliora. Campanile sive turris S. Marci nonest conjuncta ecclesiae, sed platea intermedia in parte alia estaedificatum per Dominicum, ducem 40. Yenetorum, anno Domini1148, in quam turrim campanas suspendit, quae prius in humilioreloco erant suspensae. Optimae enim sonorositatis sunt Yenetianae