419
netorum disertissimus orator M. Anton. Sabellicus in libro reruinYenelarum altius clariusque de bis disserens dicit, quod S. Mar-cus, dum adhuc viveret in lnnnanis et Aquilejae degeret, ducise jussit in barca ad locum insularum Yenetiarum ante urbis con-stitutionem ibique divino edoctus oraculo aperte suis discipulisdixit, locum requielionis ossium suorum ibi esse et insignissimamcivitatem ibi fuluram, apostolicae fidei suae fulgoribus caeterasillustrantem regiones etc. Post passionem et Alexandriae multistransaclis annis Soldanus Aegypti rex regnum sibi construerestaluens ecclesias Christi destruere coepit et inde egregios abs-tulit lapides, in sui palatii decus sumens; inter haec etiam S.Marci basilica dissolvi coepta fuit. Interea classis Yeneta X na-vium, quam ducebant Bonus Mediocensis et rusticus Torcelluscontra publicum edictum vi ventorum portui Alexandrino injectaest. Duo ergo classis capitanei praedicti ecclesiain S. Marci in-gressi, semiruplain eam cernentes, duobus Graecis monachis Stau-rario et Theodora mentionem fecerunt de sacro corpore S. Marciinde transferendo Yenelias et opportuna hora sportaexspectata acceptasacra injecerunt clam ossa, sed ne scrutatores ea invenirent, superossa sacra caules posuerunt et carnes porcinas, quas Sarraceniabhorrent. Yerum dum sic ossa efferrent, tantus erupit odor dul-cissimus, ut tota concurreret civitas, nec tarnen intelligere pote-rant, unde spiraret coelicus ille odor. Sic extra portam civitatisallata ad portum Ganzir usque in classem tulerunt, ubi velo grandiinvolutum ipsam antennam cum velo in altum mali traxerunt, utsic inveniri nullatenus posset. Habito autem vento opporluno aportu cum optato thesauro recesserunt et cum multis miraculisusque Yenetias venerunt eaque ossa lionorifice in loco occultotempli condiderunl. Porro anno Domini . . . ignoralus fuit locuscorporis S. Marci et creditum a vulgu, S. evangelislam ad aliumemigrasse locum. Indicto autem omni plebi jejunio et completoantislites cum clero et omni populo ad aedem S. Marci supplicesvenerunt, tune post multas preces cunctis videntibus allero extentobrachio ex liumo se suis civibus ostendit, unde inde sublatus et(in) augustiorem locum translatus est. Hüne locum ex decretonulli fas est scire nisi principi et templi procuratoribus. Suc-cessu temporis dux corpus sacrum episcopo Yeronensi tradidit,ut supra patet.
27