Druckschrift 
3 (1849)
Entstehung
Seite
421
Einzelbild herunterladen
 

campanae, et olim, tempore, quo in Campania usus campanarumcoepit esse, artifices Yenelorum arte primo inventa campanas fu-derunt easque ad universas regiones Christianorum yenales cir-cumduxerunt, unde Ursus, XY. Venetorum dux, qni fuit anno865-, campanas duodecim fundi jussit magni ponderis et boni sonieasqne Basilio Graecorum imperatori misit Constantinopolim promunere. Nec ante hoc tempus fuerunt campanae visae in Graecia,ila quod a Venetiis primo venerunt Constantinopolim campanae.Yerum videtur, quod usus campanarum fuerit ante Christi incar-nationem, cum Yirgilium poelam legimus fecisse campanile talede lapidibus, quod motis campanis etiam ipsum agitabatur cam-panile aut turris. Et in regula beati Hieronymi mentio fit detintinnabulis.

Turris isla S. Marci magna est, quadrangularis et alta, ejusascensus est ila factus, quod equus cum insidente potest ascen-dere usque ad campanas; unde anno praeterito, quum Frideri-cus III. fuit Yenetiis, duxerunt illum Veneti in mulo sedentemusque ad campanas. De campanis est scala una ad altiora du-cens ad locum speculatorum, de quo est longus et latus conspec-tus per mare et terram, unde speculatores per mulla milliarianaves vident venientes, sed et speculatores navium ipsam turrima remotis vident, praecipue dum sol ejus tectum, quod deauratumest, illuslrat, videlurque turris illa ab a longe existentibus in altomaris esse in profundo locata, propter elevationem maris supraterram.

In platea S. Marci, inler turrim et ecclesiam vel palatiumcontra mare slant duae columnae insignes marmoreae, politae,utraque uuius lapidis: in una columna supra capitellum stat leomagnus, S. Marci imago. In alia stat vir armatus, quem dicuntesse imaginem S. Theodori, primi civitatis patroni. Alii dicunt,esse S. Georgii imaginem. De his columnis dicit M. AntoniusSabellicus, quod ex Graecia fuerint adductae cum una altera, quaenavi rupta in profundum maris mersa est. Istae vero duae multisannis in S. Marci platea jacuerunt, nec erat, qui modum erigendieas excogitare posset. Tandem venit quidam Teutonicus, qui hocopus se facturum esse promisit, si domini Venetiani ejus petitioniassensum praebere opere perfecto promitterent, praeserlim cumrem eis possibilem petere decrevisset. Conventione autem facta