396
manifesta fieret, pro nihilo aurum ct argentum reputabunlur. In-dignabamur Tiberio propter hominis illius occisionem, quia, si arsilla manifestata fnisset, sine labore et sollicitudine possent duciper loca vasa. Fragilitas illoruin vasorum sola ea reddit vilia etnullius repulalionis, quamvis sint eleganlissimae speciei, visu pul-cherrima; nam dum imperator Fridericus III. anno praeterilo essetVenetiis et dux cum senatu ei mirabile quoddam vas vitreumpulchrum valde obtulissent, ut ejus aspectu laetaretur, imperatorautem accepto vase cum aliquantisper ejus ammiralus pulchritu-dinem laudasset artificum induslriam, ex intentione quasi excasu elabi permisit vas de manibus in pavimenlum, quod in multaconcidit frusta. At imperator quasi territus de frac.tura dixil:beu, quid accidit? et dum quidam inutiles fracluras levaret, dixit:ecce, quantum excellunt vasa aurea et argentea, quorum fracturaeutiles sunt! Ex qua imperaloris locutione Yeneti instrucli impera-tori vas aureum propinaverunt, quod accipiens nequaquam projecitin terram. Igilur illuin totum diem in occiqvdione fuimus, ut vasavitrea caute illigaremus, ne duclu et motu rumperenlur.
Quinta decima die mane navigavi ad S. Dominicum et fratresibi visitavi, quos ibi novi, et deinde navigio descendi ad conventumS. Johannis et Pauli, in quo eliam notos meos fratres visitavi.Post hoc transmeavi canale majus ad [hospitium?] dominorum Teu-tonicorum, in quo plures mihi affeclos habui, quibus salutatis inmeum navigavi locum.
Sexta decima die illigaverunt negotiatores Ulmenses sua mer-cimonia in fontico, quibus supellectilem meam etiam involverunt,sportam scilicet cum ramis palmarum, quas in Alexandria aptave-ram, et sportam cum lapidibus de sanctis locis collectis et lec-tulum meum, quem in Jerusalem emi, eoque per desertumet mare usus fui, et omnia alia, quae in equo ducere mecumnolui. Circa vesperas illius diei magnus concursus populorum fuit,concurrentium ad Rivoaltum per pontem ad videndum combus-tionem farinae falsificatae. Quidam enim saccos plenos farina innavi adduxerat, ut venderet, et comperlum est, quod farina eratcinere permixta et calce et aliis albis pulveribus, ut eo copio-sior esset; erat enim tune fames Yenetiis valida et farina ac fru-mentum in foro charissimo. Comperto autem dolo domini Yene-