Druckschrift 
3 (1849)
Entstehung
Seite
395
Einzelbild herunterladen
 

395

suam diaetam facit, ut per noctem apud dominos istos sit, qua-tenus ipse et equus provisionem habeat et suis pecuniis parcat.In tantura autem gravanlur domini illi hospitibus, ut vix sufficiatdimidietas tolius substanliae eorum pro hospitum equestrium enu-tritione. In tantum etiam ingralitudo et inhumanitas nobilium clien-tum et reutherorum increvit, ut jure velint provisionem ad suumdesiderium habere, et si hoc in parvo denegatum fuerit, igneferroque minentur se vindicaturos et inimicos futuros. His tarnengravaminibus non obstantibus se a pauperum suhventione et eorumreceptione nequaquam avertunt, scientes, quod non nisi talibushostiis promeretur Deus, Hehr. XIII.

Ecce, quomodo evagatorium ordinatissime conficiatur, nisienim sine ordine processus texeretur, nequaquam evagatoriumdiceretur!

Tertia decima die, quae est octava epiphaniae, eonducta naveper Brentain ad mare descendimus et naviganles hora satis tardaYenetias revenimus, passi enim fueramus (210 ») in mari im-pedimenta per ventos contrarios. Ascendimus ergo per canalemagnum in Rivoaltum et ponlein transgressi fonlicum Teutoni-corum intravimus et coenantes dominos reperimus, cum quibusrefecti in locis nostris dormivimus.

Quarta decima die navigavi cum negotiatoribus ad Murianumoppidum, et eis negotiantibus cum vitriatoribus ego intravi con-ventum nostrum ad S. Petrum martyrem et ibi aliquos mihi notosreperi fratres, cum quibus ivi in ecclesiam parochialem, et multaSanctorum innocenlium corpora ibi fuerunt nobis ostensa. Deindead mercatores redii, et Yenetias reversi sumus navigio cum vitrisemtis; non enim reperiunlur hodie in mundo tarn pretiosa vitra,sicut ibi fiunt cottidie, nec tarn industriosi artifices, qui ex fragilimateria formant vasa tarn eleganlia, ut paene superent aurea, ar-gentea, pretiosis lapidibus ornata vasa, et si solida essent, ut vasametallina, super omne aurum pretium eorum emineret, linde le-gitur in Isidis XVI, quod quidam artifex vitreum vas ductile sivefabricabile obtulit Tiberio Caesari, quod ad parietem projiciens nonest fractum, sed curvatum. Artifex autem levato vase id malleoad pristinam refert formam, dicens imperatori, artem a se inven-tam nulli homini adhuc notam in mundo, nisi sibi. Quod impe-rator audiens mox artificem decollari jussit dicens: si ars haec