390
autem a littore currit Brenta, fluvius descendens de Padua, in quemnavem, in qua veneramus, spectabili ingenio transtulerunt, extra-hentes eam de mari in fluvium; nam super littus fluvii in altoaedificio ligneo sunt rotae magnae et de aedificio est descensusaliqualis usque ad mare , per quem descensum trabibus et asseri-bus est planata via et vehiculum quoddam grande navibus pro-portionatum. Advenientibus navibus de Veneliis dimitlilur in funi-bus per circumvolutionem rotarum deorsum ab aedificio ad mare,et absque magno labore gravis navis de mari vehicnlo infertur,sicque vehiculum cum navi de mari sursum trahitur in Brentam,nee laborat ibi nisi unus homo, qui in rota currit volvens eam.Statim autem navi de vebiculo Brentae injecta assunt equi, quorumtractu naves sursum contra aquam trahunt usque in Palaviam, si-cut naves Colonienses Irahuntur per equos sursum per Rhenumusque Moguntiam. Est autem Brenta fluvius de Alpibus descen-dens et Patavium percurrens; cum prope mare venit, per littusejus ad longum spatium ascenditl et diu differt ingressum quasiquaerens locum effugiendi mare, sed tandem ipsi illabitur, sicutet caetera flumina. Ad navem ergo nostram resedimus etper Brentam sic in nocte ascendimus et sedendo dormivimususque mane.
De civitate Paduana.
Duodecima die ad Patavinam urbem venimus mane et hospi-tium unius Teutonici ingressi res nostras viales deposuimus etprimo omnium ad S. Augustinum, ubi est conventus Praedicatorum,transivi, Priori me praesentavi. Aestimabat autem Prior, me esseGraecum fratrem, propter prolixam barbain, quam habebam, etviso conventu in hospitium ad socios redii et prandio suinto urbemgyravimus et per ecclesias pervagati sumus et insignia ejus ci-vitatis vidimus, sicut in ejus descriptione patet.
Patavina civitas, quam Ptolemaeus nominat Oppibergium etnunc Padua, a Teutonicis Badua dicta, est urbs vetustissima, abAnlenore Trojano condita ante Christi nativitatem annis mille du-centis. Qui Antenor dum regnasset apud Trojanos XXIV annis,Hectoris filii eum repulerunt de regno, qui cum duobus millibus