Druckschrift 
3 (1849)
Entstehung
Seite
389
Einzelbild herunterladen
 

389

meam supelleclilem ponerem et in ea dormirem et in refectoriocommuni dominorum mercatorum raanducarem, quamdiu ibi man-surus essein, quod et feci: regressus enim sum in hospitium etomnia mea tuli, inferens in cellam praefatam, et mansi intermercatores, nunc ab isto, nunc ab illo invifatus, inter quos de-gens recuperavi vires meas notabiliter in mari deperditas etreassuinsi cornua et speciem meam solitam. Dicebant enim notimei, quod in primo meo aspectu, quando intravi fonticum, vixpoteraul me cognoscere propter maciem et pallorem et defec-tionem. Sic ergo transiit illa dies.

Una die intravi hospitia dominorum peregrinorum et invenialiquos jam recessisse a Yeneliis, alii vero ad rec.essum se dispo-nebant, qui libenter vidissent, quod cum eis remeassem, sed col-ligaveram me mercatoribus de. Ulma, cum quibus redire volebam.Yalediximus ergo nobis invicem, et non absque lachrimis separatisumus, praecipue tarnen dominus Johannes Laczinus, Hungarus,archidiaconus Transsjdvaniensis, de quo saepe facta est mentio,cum ingenti fletu a me divisus est, et ego ab eo non cum minoritristitia et moerore recessi, et ita diem illum cum sociis et dominisperegrinis transegi, qui in craslinum volebant mane recedere.

Decima die, quae est S. Pauli, priini eremitae, invilavit mein hospitium suum magnificus vir, dominus Burchardus de Brai-tenbach, decanus majoris ecclesiae Moguntinensis, et contulimusde conficiendo peregrinali et de concordia confectorum, libenter-que vidisset, quod statim secum Moguntiam perrexissem, sed sicfieri non potuit, quia officium praedicaturae in Ulma mihi provi-dere incumbebat ex obedientia ordinis. Sicque dies illa iterumtransiit.

Undeeima die, quae erat dominica infra octavas epiphaniae,Missa lecta et audita, audivi, quosdam Teutonicos veile navigareinPaduam, et statim reverti, et quia mercatores illi, cum quibusrecedere disposueram, nondum parati erant, associavi me naviga-turis Paduam, ut et reliquias ibi viderem et ecclesias et mona-steria et civitatem. Navigavimus ergo sero extra Venetias et adextremum sinum (208 a) Adriatici maris navigavimus, non ingalea, nec in barca, sed in barchoza, quae sunt naves semperascendentes et descendenles de Yenetiis Paduam. Cumque admaris limbum venissemus, in littus omnes exivimus, non longe