388
portum, stalim autem quidam exactores ad nos navigaverunt quae-rentes, an merces aliquas dnceremus, et perscrutatis rebus Omni-bus, cum nihil sui invenissent, dimiserunt nos, sicque inter duocastella navigavimus per ostia maris et ibi iterum exactores nostenuerunt et telonarii et cuncta perscrntantes sine solutione uniusdenarii dimissi sumus, lidem tarnen dedimus eis, quod nullas du-ceremus merces. Cum ergo ad S. venissemus Andream, ubi estinsilla Carthusiensium, arbitrati sumus, propinquiorem esse navi-gationem extra civitatern per circuitum archanalis civitalis, et di-misimus canale commune, per quod omnes exibant et intrabantnaves, et per alias lacunas civitatern ingressi sumus, verum diffi-cultalem reperimus: quia enim frigus erat, congelatae fueruntlacunae illae, per quas intrare necesse erat, et ideo remis opor-tebat glaciem confringere et viam navi facere, sicque tarda navi-gatione usque in usitata eanalia devenimus, et ad hospiliuin nostrum,quod dicitur ad S. Greorium, devenimus navi. Occurrerunt autemnobis omnes noscentes nos de domo et cum ingenti congratula-tione susceperuut, et eporlatis rebus nostris sursum in cameramlocum proprium et singulärem praestitit hospes. Reperimus autemin domo factam esse mutationem a tempore recessus nostri: hospesenim, quando eramus in ingressu, obiit sicut patet P. I. Fol. 39 A.,et uxor ejus domina Margareta vidua remansit, quae tempore medionupsit famulo domus, Nicolao Frig, et faclus est de famulo servus(dominus), quod mihi bene placuit, quia vir jocundus et bonuserat. Quam statim autem res nostras composuimus, antequamquidquam gustarem, cucurri extra domum in fonticumTeutonicorum,ut investigarem nova de terra mea et (|j) de civitate Ulmensiet de conventu nostro. Ut autem ingressus sum fonticum, vidiin c-orona stare Ulmenses, qui eadem hora venerunt Venetias denostris partibus, a quibus et litteras accepi et gaudiosa nova deSuevia, deUlma, de colendissimo patremeo, magistro Ludwico FuchsPriore, et de omnibus fratribus amantissimis meis et amicis audivi.Yenerunt autem ad me omnes domini mercatores de Ulma, quorummulli tune Yenetiis erant, et congratulabantur mihi. Porro qui-dam mercator Ulmensis, dictus Ytel Rentz, vir juvenis et huma-nus, procurator illius magnae societatis, quam nominant Rotten-getter, duxit me in cameram suam, nolens me manere in hospitio,sed clavem ad cameram thesaurorum suorum dedit, ut in eam