Druckschrift 
3 (1849)
Entstehung
Seite
372
Einzelbild herunterladen
 

372

De illa ergo veteri Jadra ad novam navigavimus, et portumejus ingressi naves stabilivimus. Educi ergo nos fecimus in barcisextra ad littus et ingressi urbem ibat unusquisque quo volebat(l»),vel ad tabernas, vel ad ecclesias; ego vero ingressus conventumfratrum nostrorum praesentabam me Priori, petens, si diutius nosibi manere contingeret, quod ingressum et egressum meum nonaegre ferre vellet. Ibi primo percepi a fralribus obitum magistriordinis, fratris Salvi de Panormo. Die advesperascente regressisumus in galeas.

Quarta die, quae est dominica in octava innocentum s. anteEpiphaniam, non fuit tempus navigationi aptum, et ingressi sumusin civitatem ad divina officia; ideo intravi ego conventum Praedi-catorum et ibi divinis adstiti et cum fratribus pransus fui. Postprandium autem convenimus nos peregrini et civitatem circumi-vimus, ipsam videntes, et omnes ecclesias visilavimus reliquiaset indulgentias venerantes.

Est enim Jadra Dalmatiae civitas ad regnum pertinens Hun-gariae, quae a Yenetis capta et possessa multis vicibus eis rebella-vit, et tandem ex integro in eorum potestatem est redacta. In eacivitate sunt multae antiquissimae columnae marmoreae magnae invirorum aliquorum insignium memoriam, multae etiam fornices etarces triumphales Romanorum victorum signa ibi sunt, quo potui-mus intelligere, terrae principes ibi habilasse. Marmoreas etiamtabulas cum sculptis scutis et imaginibus et lalinis scripturis ibiper loca in antiquis muris vidimus. Ibi est ecclesia S. Simeonissenis, qui in faciem Domini: Nunc dimittis, cecinit et puero

Jesu matrique ejus benedixit, Lucae II. Est autem ecclesia pre-tiosa de perpetua fabrica, quia valde artificiose de sculptis et po-litis lapidibus fabricatur. Ad sinistrum latus chori est eapella, inqua est tumulus pretiosus cum tumba corporis S. Simeonis, ferreiscancellis obfirmatus. Hane tumbam nobis canonici aperuerunt, etcorpus sacrum vidimus, foramina oculorum, aurium et oris bom-byce erant obstructa. Dicunt autem, linguam in ore adhuc re-centem esse nec tabefactam aut corruptam. Legi in quodamperegrinali, quod peregrinus affirmat, se linguam vidisse carneamet recentem; sed nos non sumus tarn prope admissi ad experien-dum hoc. Est etiam ibi ecclesia sanctae Anastasiae martyris etin ea corpus ejus, quod etiam vidimus. Similiter et corpus