Druckschrift 
3 (1849)
Entstehung
Seite
373
Einzelbild herunterladen
 

373

S. Donati. Praeter illas sunt adhuc plures ecclesiae et capellaevel Latinorum, vel Glaborum, et nulla Graecorum. Yidimus etiamS. Joelis prophetae caput.

Praesul ejus civitatis est archiepiscopus dominus Jadrensis.Minores et Praedicatores habent ibi conventus pulchros, et vulgusloquitur lingua sclavonica.

Post Visitationen! ecclesiarum quidam in naves remigaverunt,alii in hospitiis manserunt, ego conventum nostrum intravi, ut ineo coenarem et pernoctarem, sed dum sederemus in coena, audi-vi tubam nos in naves invitantem et derelictis omnibus in tenebriscucurri ad civitatis portam eamque jam clausam reperi. Accur-rerunt una mecum multi alii, et aperta fuit nobis alia parva porta,per quam exivimus et in naves navigavimus.

Quinta die, quae est vigilia Epiphaniae, slabant gubernatorestriremiumj ventorum afflatum exspectantes, conticuerant enimcuncti venti, stabam et ego cum eis, quia, si non illico solvereturclassis, volebam reingredi civitatem et celebrare. Non autempotui notare, an classis solvenda esset vel non. Descendi ergoin barcam et remigavi in urbem et celebravi ad Praedicatores.Post missam descendi ad mare, et ecce, soluta classis ferebatura porlu et velis inflatis ventum sequebatur, navis autem meaomnes praecedebat et a longe per mare (202 ») volabat. Quodut vidi expavi et aperiens bursam marcellum in barcam unamprojeci et in eam saltavi, significans me esse de classe et degalea capitanei Alexandrini, non enim cum barcario scivi loqui,quia Sclavus erat, et signis cum eo conferebam. Navigavimusergo post classem cum possibili festinantia et unam galeam attigi-mus, quae nondum vento vela dederat, galea vero mea continueremotior fiebat, nec possibile fuit eam atlingere cum barca. Jussiergo barcarium me in galeam proximam ducere, quae cujus essetignoravi, et quis in ea esset nescivi. Ascendi ergo de barca pergaleae gradus sursum et ad locum pauperuin, qui non habentproprias cumbas, transivi in proram et diffortunium meum galeolisillis recitavi, quomodo non negligentia, sed propter Missam metardare contigisset, rogans eos mecum habere patientiam usquein proximum portum. Allocutus etiam fui baronem galeae et scrip-torem, petens eos, ut misererentur mei pauperis, et omnes bene-volos inveni, quamquam eos non noscerem, nec ipsi me. Dato