371
et Italiam ab Alemannia dividunt. 0 quam laelabar animo Ale-manniam meam videre! Olim quidem prudenlia, potentia, diviliisexilem, nunc autem Claris operibus non tantum aequalem, sedloquacem superare Graeciam, superbam antecedere Ilaliam etcontentiosam premere Franciam. Quam verum est illud poeticum:Dulce natale solum, quod immemores non sinit esse sui! Et potuidicere:
Saepe peregrinas evagans transmissus in oras,
Regrediens patriae möenia jam video.
Dulcis ave natalis humus, tu Suevia felix,
Inclita urbs tu Utina, nobile palladium.
Ad socium autem meum dixi: ecce, domine Johannes, limenpatriae et terrae meae nunc video, nam montes istos, quos hicin mari cernimus, fratres mei in conventu Ulmensi per fenestrasdormitorii intuenlur et sereno aere cottidie vident. Iste est the-saurus, quem ambo in hoc monte invenimus, scilicet aspectumterminorum terrarum nostrarum, quam dulcis autem sit inluitusproprii soli et memoria, vide supra Fol. 48 et Fol. 112. Igiturcum ad horam in promontorio fuissemus, ab alia parte, ubi terracontinens est, descendimus per petras et frutices et in villamMuters dictam venimus, et plena erat galeotis de navibus, quiomne vinum et omnem panem et omnes gallinas et omnia ova,et fructus emerant, nec frustum panis poteramus nos invenire.In capellam autem, quae in villa est, transivimus et fusa orationein galeam reversi sumus die advesperascente.
Tertia die, quae est octava sancli Johannis evangelistae, mu-tato aere in melius, naves extra portum illum educebantur, et dumin latum maris venissemus, subito terribilis affuit flatus, cui sub-traxerunt vela, et statim cessavit, et restitutis velis cursu velociadJadram, civitatem veterem Dalmatiae destructam venimus; fueratenim quondam regis Ungariae eique se opposuerat, rex autem dissi-mulavit usque ad festum S. Simeonis senis, in quo omnis populusa minimo usque ad maximum cum cruce extra civitatem consue-verat procedere ad ecclesiam praedicti Sancti in ejus festo, quodest die 8. Octobris^ Cunctis ergo in ecclesia extra manentibussuam urbein rex cum suis inlravit et super eam irruit, inventosoccidit, domos exussit, rnuros destruxit et abiit. Jadrenses autemderelicto loco exustae civitatis aedificaverunt novam civitatem juxtaecclesiam S. Simeonis minulam et pulchram super littus maris.
24 *