370
quod ascensus graduatus ex natura sursum erat usque ad cacumenpromonloriorum, et mirrnn fnit videre tarn iugentia saxa, quasiad ascendendum ordinala per manus, utique sunnni opificis nutucuncta ordinantis, insufficientes enim essent omnium hominummanus et defectiva ars ad apponendum tarn grandem molem hocordine. Ideo anliqui Deum ignorantes artificem rerum quibusdamTitanibus et Gigantibus altribuebant talia immania opera. Allectusergo loci dispositioue mirabili rogavi dominum Johannem socium,ascendere mecum in promontorium, in cujus summitate stabatsignum; qui cum diflicullaret assignans promontorii celsitudinem,dixi ei cum jocunditate: et si altum est promontorium, tarnenecce ascensus gradatus et oplitne ordinatus; ut (ad) quid etiamDominus bunc ordinasset ascensum, nisi adscendere quis voluisset?non pigris aut stultis bominibus bunc fecit ascensum, sed ammi-rativis et congrescilivis eum paravit, et quis seit, si forte superiussit aliquid pretiosum vel mirabile, quo viri fldeles delectentur.Bis et similibus yerbis incitatus vir venerabilis descendit mecumin barcam, et educti per rupes ascendimus scandentes sieut capraeusque in celsum cacumen. Horribilis quidem fuit ascensus, sedsecurus, nee poterat homo retrorsum cadere, etiam vertiginosus,quamvis formidandum praecipitium videretur adscendenti esse.Cum ergo in summitalem venissemus, invenimus ibi altum acervumlapidum et super eum grandem crucem ligneam in signum portus.Sunt enim in locis portuosis sic signa locata, ut dum naviganlestempeslas acceperit, possint videre, ad quae littora sine periculoconfugere debeant. Adorata autem cruce ascendimus super acer-vum et circumspicere incepimus (201a) ad nnindi plagas, contraOrientem enim habuimus lllyricum, contra meridiem vero Siciliamet Apuliam, contra aquilonem Pannoniam, Ungariam, et ibi osten-dit milii dominus Johannes montes et terminos Ungariae et quomodoab illo loco per Sebenicum trita via venitur usque in Transsilva-niam; sed quia Turci occupant jam loca media, non patet ampliusvia Christianis brevis in Ungariam, sed per longas circuitiones in-trare necesse est. Dum autem verteremus nos contra occidentcm,conjectis oculis ad longius vidi et ex corde gavisus sum, appare-bant enim nobis cani montium vertices se tenui quadam osten-tatione manifestantes, quos ut vidi, optime novi esse Alpes nostrasPenninas, Rhaeticas et Julianas, quae terminum maris constiluunt