Druckschrift 
3 (1849)
Entstehung
Seite
369
Einzelbild herunterladen
 

369

plurimi post prandium ad littus navigabant et in monte ignemincendebant et in mullis superstitiones antiquorum repraesentabant,qui in illo die Janum honorabant. Nam Janus, pater et deorumdominus cognominatus, vir utique perhumanus, bonus et summushospitalilatis cultor, qui etiam Saturnum de Creta pulsum a Jovesuscepit, et fuit ante Domini adventum 1560 annis ex orientalibuspartibus veniens primusque in Ilalia regnavit et Janiculum haudprocul a Roma condidit. Hunc opinio hominum inter deos retulit,quem posteritas interpretata ipsum quasi mundi aut coeli autanni sive mensium Januam appellavit, cui Januarium mensem de-dicaverunt eo, quod mensis ipse principium et anni finem respi-ciat, unde et bifronlem eum depingebant, cujus idolum hodie scioin quadam ecclesia esse positum, duplicem frontem habens in unocapite, scilicet faciem senis et tristis, et faciem juvenis et alacris.In hieme ergo vertunt vultuin tristem ad populum, in aestatevultum laetum.

fl») Ob honorem ergo Jani multa ab antiquis fiebant, quae hodiesua vestigia habent apud plures. Unde prohibet ecclesia sub ana-themate, quod hoc die propter novum annum nihil novi fiat ritupaganorum, ut habetur 26. qu. 7. c. Si quis etc. Et sanctusAugustinus in sermone Calendas Januarii invehit dure contra Chri-stianos, qui diem illum in ludis celebrant et strenas dant.

Secunda die fuit facta tranquillitas in mari magna, et ideosoluta classe eam remis extra traxerant portum maximis Iaboribususque maris latitudinem, modicus autem venit ventus, qui nos deSebenniticis rupibus tulit, sed non duravit, post duas enim horascontrarius surrexit ventus, qui contra Apuliam nos ducere potuis-set, sed subtractis ei velis contra montana Dalmatiae rostrum ver-timus. A longe autem vidimus super collein signum securi portuset ad signum telendimus, et montana ingressi per angustum di-strictum in portum delicabilein venimus, quem nominabant Lar-molum, et ibi naves stabilivimus. Yix locum desertum ita delec-tabilem vidi sicut illum, nam mare ibi fuit profundum et parie-tibus altissimis rupium conclusum sicut piscina, demto angustoexitu, per quem aquae de mari intrabant et naves, et ita ordinatafuit interior mansio et rotunda, ac si ars humana lacunam ibiconstituisset, et multo melius naturae conditor composuit istumportum; altissimis enim rupium parielibus cinxit locum, ita tarnen,

24