me, ut venirem; erat enim unus de illis sacerdotibus, quos no-minant Glagolas, qui solum sciunt Sclavonicas Iitteras et sclavonicelegunt Missas et non ordinanlur nisi Romae. Dicuntur autem Glagolaevel Glabolae vel Glabri a Graecis pro eo, quod sunt sine barbis,sicut sacerdotes latini, glabrus enim graece imberbis dicilur (200a)latine. Graeci autem sacerdotes sunt omnes ad modumNazaraeorumcomati et barbati, similiter et Latini inter eos habitantes. Dicuntautem, quod S. Jeronymus Dalmatis nationi suae propinquis quasdamIitteras a latinis graecisque diversas adinvenit, composuit et eis tra-didit, quae postea selavoniae appellatae sunt. Quod autem beatusHieronymus in vernaculam linguam divinum officium et sacramscripturam transtulerit, palet in epistola de locis et nominibushebraicarum quaestionum, ubi dicit: studii nostri est, de librisEbraeorum errores refellere, etymologias quoque nominum atqueregionum vernacula lingua explanare. Et iterum in epistola adSophronium: antiquorum, inquit, translationem diligentissime
emendatam olim meae linguae hominibus tradidi. Pannonia enimadhaeret Dalmatiae, in qua oppidum sancti Hieronymi fuit, dictumSidrona vel Stridon, dudum penilus destructum a Golhis. Anullo autem in divinis differunt a Latinis, nisi in lingua: leguntsicut nos; canlant et mores habent per omnia, sicut nos. Hisergo peractis redii in classem ad navem meam.
Finit decimus tractatus.