366
potuif. Peracto prandio cum galeotis ad liltus descendi pro de-ductione diei, habebamus enim in facie montem petrosum, nonmultum altum, et videre desideravi, quid tarnen in alia parle inontisesset. Ascendi ergo per rupes sursum et alia parle vidi marisbrachium inter montem, in quo eram, et opposilam lerram ultrabrachium, in ea autem parte vidi Sibenicum, civitatem Dalmatiaepulchram, in qua convenlum habent fratres Praedicatores. Monsautem, in quo stabam, ab ea parte, quam Sibenicum respicit, erattotus fertilis, vineis plenus et hortis, in quibus stabant domusmuratae, quasi castella et capellae, et suspicabar esse in eis ho-minum habitationem; descendi ergo per hortos illos, et ad unamdomum accessi, sed neminem ibi reperi, in ea vidi tarnen ibi ha-bitasse homines. Ad aliam accessi et Omnibus officinis luslratisvacuam reperi, sic etiam de aliis domibus erat; nam nobiles etdivites de Sibenico aestivo tempore cum familia transmigrant ininsillam illam, et propter recentiam aeris et loci amoenitatem ineis domibus habitanl usque post fructuum collectionem. Ulteriusdescendi quasi usque ad mare et unam capellam, quam ibi vidi,et juxta capellam erat aqua dulcis fluens, juxta quam sedebantmidieres peregrinae de classe nostra, quae Metonae classem no-stram intraverant, et multi galeotae ibi aquam accipiebant et innaves porlabant. Ingressus autem capellam reperi altaria profa-nata, nuda et quasi destructa, et una campana pendebat in cam-panili sine fune; a longe supra illam capellam vidi aliam majoremet ornatam et juxta eam habitationem. Ascendi ergo per littusmaris ad eam et ingressus altaria festive decorata inveni etiampades ardentes et eucharistiam parieti sinistro inclusam. Ga-visus autem procidi, uti dignum erat, et finita oratione domumannexam ecclesiae pulsavi; exivit autem ad me unus frater tertiiordinis et regulae tertiae sancti Francisci, et verbis Sclavonicisme recepit et introduxit, videns autem, quod eum non intelligerem,vocavil ad me sacerdotem eorum, qui verbis tantum italicis mihiloquebatur, nec latinum scivit et teutonicum ignoravit. Dixi autemei, quomodo in multis diebus non audivissem nec legissem Missam,et si conlingeret, in crastinuin non recedere classem, mane re-vertere cum sociis veilem et divina celebrare, si placeret. Sa-cerdos hoc audito annuit, dixit tarnen, se latina missalia non ha-bere, et audito, quod unum haberemus in navi nostra, invitavit