Druckschrift 
3 (1849)
Entstehung
Seite
365
Einzelbild herunterladen
 

365

Liburniae vel Cranatiae applicuimus el inler scopulos loco inventonavem stabilivimus anchoris et ligaturis in loco, quem nomina-bant Dalmatae Brusset sigwis. Erat autein locus pulcher salis,sed desertus, et nullas vidimus habitationes, quamvis non longeessent a nobis habitationes, sicut patebit.

Die XXIX., quae est S. Thomae Cantuariensis, erat ventusnobis omnino contrarius el nulla dispositio ad navigandum, sede contra naves fortius ligabanl. Habuimus autein taediosissimamdiem, caliginosam et pluviosam, et spirituale nec corporale gau-dium habuimus, sed tristes sedimus. Nonnulli tarnen de galeotisgaudebant de istis otiosis diebus, quia ipsi in ludo chartarum exer-cebantur et ludebant simul pro argento et auro, et ita ipsi diemdeducebant. Majorem partem illorum dierum ego scribendo etinterrogando de locis deduxi.

Tricesima die manente vento contrario incidit intensumfrigus, et domini de superioribus galeae ad nos in carinam con-fugerunt, et illo die primo incepimus sentire hieinem, hactenusenim tamquam vernum et aestivum tempus habuimus. Post pran-dium factus est lumultus in tota classe propter quendam galeotamfurem lorquendum in alia galea, ad quod videndum omnes adsuperiora galearum adscendebant. Ligaverunt enim sibi manus atergo cum longa chorda, quae ex heba deorsum in trochlea de-pendebat duplfcala, eo autem ligalo trahebant alteram chordaepartem reum(que) sursum in altum miserabiliter manibus trans-versis suspensum trahebant quasi usque mali summitatem, et de-raum euin cadere deorsum (I») dimittebant, non omnino usquesuper pavimenlum, quia confractus fuisset, sed post ruinam sus-pensus mansit. Mirabar, quod brachia non fuerint a corporeavulsa. Pauci cum eo habebant compassionem, dicentes eum du-dum majora meruisse supplicia. Dum nox facta fuit, omnes, qui-bus licuit, in carinam descenderunt, et facta fuit inquieludo etcompressio in carinam propter frigus, quod fugiebant. Incepimusetiam egestatem pali in multis, et male de coquina et cellarioprovidebatur nobis, ex quo augmentabatur taedium navigationis etmaris odium el navis abominatio.

Die XXXI., quae est Sylvestri papae et ultima decembris, se-renalum quidem fuit coelum solque et sidera apparuerunt, sedventus contrarius augmentatus est nec classis se movere a loco