Druckschrift 
3 (1849)
Entstehung
Seite
364
Einzelbild herunterladen
 

364

regrinis promontorium civitati imminens 'ascendi ad capellam S.Nicolai, quae in ejus cacumine est., et ibi invoeato Sancto longelafeque per maria circumspexinnis usque ad partes Ilaliae contraApuliain, in qua corpus S. Nicolai quiescit in civitate Bariensi,quod 70 audaces milites Christiani per medium Turcorum irruen-les in Myrream tulerunt de tumba et in Barium transtulerunt,ubi hodie dicunt de ejus membris desudare oleum.

Post visa loca descendimus per arbusla et vineta, ficeta etolivela delectabilissima, nam quidquid ibi propria sponte crescit,nobile est et aramatico odore redolet. Extra hortos tolus monsplenus erat rosmarino et magni frutices (UM) Jl) ejus et altiquasi silvam clivum constiluunt. Est aulein frutex rosmarini me-dius inter arbores et hcrbas, numquam tarnen vidi procerioresfrutices ejus, quam ibi, folia habet simillima lavandulae, longioratarnen et grossiora, habenlia odorem thuris, flosculos habet valdesuaves, et tarn folia quam flores et radix sunt mediciualia multi-pliciter. In brevibus annis delati sunt hi frutices in Alemanniam,sed non possunt sustinere nostrum asperum frigus, ideo in hiemein cacabis reponuntur ad cellaria calida etc. Dicitur autem ros-marinus, quia de maritimis regionibus tollitur. Aliae herbaeomnes odoriferae erant illius montis.

Iuxta mare in plano erat quasi silva de fruticibus agnicasti,quae nobilissima plantula est marina, usui medicinae compeluntfolia et flores, et habet folia quasi salix, unde ab aliquibus salixmarina dicitur. De hoc dicit Isaac physicus: agnicasti proprie-tas est, libidinem defaecare, concupiscentiam mortificare, inflamma-tionem aufert, sperma siccal. Duae autem sunt ejus species, unacum flore purpureo, altera cum albo. Folia habet salici vel olivaeaequalia, molliora tarnen, seinen quoque tamquam piper virtutis-que ferventis. Lectus ex eo stralus serpenles arcet longius etlibidinem reprimit, et fumigatio ejus idem facit, et vinum potalum,in quo seinen ejus est impositum. Unde antiqui deorum sacer-dotes ad conlinentiam servandam agnocasto struebant sibi, etmatronae castae Komanorum in absentia virorum idem faciebant,et omnes virgines vestales sub lectis suis agnicasti frutices ha-bebant. De hoc eliam superius mentionem feci P. 1. Fol. 60 A.

A Lesina autem recedentes longius in Crawaliam venimusregionem et in solis occubitu a latitudine maris contra monlana