351
et Ligusticum, sicque per medium intrando mare Tyrrhenum ve-nitur ad osiia Tiberina et inde Romam. Navigando autem sim-pliciter per mare Adriaticum in sinum Jonium venitur in Yenetio-lum, et ita Yenetias, habendo Dalmatiam et Istriam vel Tablan-tiam ad dextram, et totam Italiam ad sinistram dimiltendo. Ethaec est yia nostra.
Est autem Corcyra insula non magna, sed fertilissima, abun-dans frumento, vino et oleo, liabetque salineriam bonam, id estlocum, in quo terra sulcalur et in terrae scissuras maris aquaimportatur in salque a sole decoquitur, et porlum capacem mul-tarum navium habet, qni numquam sine hospitibus reperitur, quiaest portus pinguis et bonus communibus annis, in quo copiosenutrimenta reperiuntur. Alia vice multis diebus degui in hoc locoet experimento habeo ejus rei notitiam : unde ante res Trojanasex ea maxima sunt bella habita cum Corinthiis et caeteris mari-timis, ut Tbucydides narrat.
Porro civitas ipsa cum suburbio est competenter magna, quaenominatur Corcyro'polis, et bene munita, inter rupes aediflcala.In ipsa enim civitate sunt duae rupes e diverso stantes, in altumprotensae, in quibus sunt duae arces aedificatae, in quarum cul-minibus pendent duae campanae, quas continue alternatis vicibuspulsant ob maris custodiam. In ipsa civitate nullus plane locusest, sed ad statim, dum quis ingreditur, adscendere incipit usquead ecclesiam cathedralem, quae sub majori arce sita est. In primamea peregrinatione erat episcopus ecclesiae frater ordinis nostrised obiit. Suburbia sunt multo majora civitate, et in una suntduo conventus fratrum, scilicet Minorum et S. Augustini, et tarnin civitate quam in suburbiis sunt plures ecclesiolae (1») Graeco-rum et capellae. Collectus populus est in illa civitate, ibi suntGraeci et Lalini, Judaei et Christiani, Turci etiam frequentes suntibi. Haec insula facit finem Graeciae, et Graeca locutio in eadesinit et incipit. Fuit olim de regno Graecorum, dicitur autem,quod erat duorum fratrum, qui discordantes ambas arces munive-runt contra se invicem, ille autem, qui desperabat se posse vin-cere, Yenetis suam arcem in partem dedit, qui venientes ambosexpulerunt et insulam possederunt. Anno Domini 1129 Rogerius,rexSiciliae, abstulit imperatori Graecorum eam, sed Yeneti Siculisexpulsis eam Graecis reslituerunt. Post hoc anno Domini 1204