352
in manus fuit devolula Yenetorum et hodie eorum est ditionisubdita.
Die XXIII., anlequam illucesceret, solverunt classem a porluCorcyrae, et solitis laboribus educta fuit ad canale latum, quoddividit Epyrum ab instdis, quas nominant Gazopoleos. Per hoccanale Dei ex gratia bonum habnimus ventum nee retardati fui-mus voragine, quae ibi aestimatur esse, sicut dixi P. I. Fol. 13.Nam qnando non sunt venli, solutae naves in qnodam loco canalissubsistunt, et nullis galeotarum laboribus educi possunt sine ad-jutorio aliarum navium; stat enim navis et rotatur continue etibi subintraret aqnam, nisi ejus longitiulo obsisleret, nam aquacreditur ibi per voraginem et hiatum labi in abyssum. In ipsocanali navigavimus per rupem, quae de profundo maris se tollil,in qua quondam generatus est immanis et terribilis draco, quisnpra civitatem Gazopam, in opposito promontorio existentem, vo-litans urenti anhelitu ipsam infecit, et qui a morte erepti, fuge-runt et omnia dereliquerunt, unde hodie stant muri civitatis,turris et domus, sed sine omni habitatore. Cum autem per mullosannos bellua isla ibi omnibus formidabilitcr existeret, incolae pru-denti usi consilio cadaver hominis veneno intoxicaverunt eiqueprojecerunt, quo devorato scissus venter besliae interiit. Dicuntadhuc esse in ecclesia aedituum liberum nee tune cum aliis lio-minibns infectum, ex quo arguunt, propter hominum peccatumpermissum saevire draconem. Saepe enim immittit dominuspropter peccata hominum plagas, sicut contigit in Aegypto et inMassara, terra optima, sed tota desolata propter multiludinemaranearum et scorpionum. Et quaedam Libyae civitas magnavacua manet propter impetum leonum. Haec et similia dico eorumgratia, qui parum quandoque fidei scriploribus, ut incredibilianarrantibus, habent.
Sub civitate super littus maris est una beatae Yirginis ec-clesia, in qua dicitur lampas semper ardere sine humano admini-culo, non natura sed divino miraculo. Non sic lampas Yeneris,nec lucerna Pallantis, quae etiam sine humano ministerio ardebant,sed non sine hurnana arte, nec sine naturae dispositione, de qui-bus dictum est supra Fol. 140 b.
Celeriter ergo loca illa pertransivimus, sed mirum dictu,ecce enim circa vesperas improvise, nullo opinante, subito iucidit