350
ne illis magnis cliebus sine sacramenti usu esse oporteret', maleenim navigantibus provisum est de sacramentis, cum careanl eissimpliciter. Non sic antiquitus fuit, quia saepius legimus, in pe-riculis communicasse navigantes, sicut patet in III. DialogorumGregorii et Legenda beati Ludwici, ubi habetur, quod naviganteeo die de Syria, cum Carybdim incidissent et cuncti per navemdiscurrerent interitum exspectanles, invenernnl regem ante eucha-ristiae sacramentum prostratum. Sed vide P. I. Fol. 49, quarenon habeatur eucharistia in navibus. Cum ergo non habeant sa-cramenta in navibus, cooperalur diabolus ad hoc vigilanter (I04äl),ne ad loca veniant illis temporibus, quando usus sacramenlorumest eonsuetus. Hoc enim detestabile malum habet illa Hierosoly-mitana peregrinatio, quod frequenter festivis diebus et dominicismajor molio, labor et inquietudo est in navibus, quam aliis diebus,et quanto major est festivitas, tanto gravior labor et inquietudo,et hoc certa experientia didici, prout evagptorinm demonstrat.Eodern igitur die, cum advesperasset, misit capitaneus armataeclassis nuntium in classem nostram, praecipiens et supplicans prae-fectos nostrae classis, ut abirent a portu illo, quia pro tanta mul-titudine non essent alimenta et armati paterenlur in nostra prae-sentia defectum; praecepit etiam auctoritate Ducis et Senalus Ye-netorum omnibus patronis singularum galearum, ne quis aliquemhominem pertinentem ad classem armatam recipiat in galeam suamad abducendum, et si aliquis receptus sit, in continenli remitta-tur: multi enim de exercitu libenter recessissent, et furlive fugerequaerebant, quibus capitaneus praeclusit hoc modo viam, verumtamenaliqui redierunt nobiscum, sed cum consensu capitanei.
Descriptio insulae Corcyri.
Corcyra insula, quae Corfun vulgariter nominatur , hoc nomenaccepit a filia Asopi, Corcyra dicta, quae a Neptuno rapta in eaminsulam fuit deportata. Haec insula est mullis promontoriis an-guloso freto contracta, contra aspectum Italiae continens portumurbis Romae, a mari Adriatico declinando sinum Jonicum, et di-mittendo ad dexteram Siciliam , Campaniam , Calabriam , Apuliam,et ad sinistram insulas Sardiniam et Corsicam et mare Sardonum