Druckschrift 
3 (1849)
Entstehung
Seite
341
Einzelbild herunterladen
 

spolia de mundo accepturum, ideo os magis dilatat et flammaeabuudantiores emittuntur. Ad hoc accedil, quod Diodorus refert,in isla regione prope Aelnam esse speluncam pergrandem, cjuaehiatum sub lerra habet ad Arclum spcclantem, per quem Plulonemfahulantur cum curru rapla Proserpina transisse.

Aliqui dicunt, purgatorium quoddam animarum ibi esse, dequo facit mentionem Gregorius in dialogo: Juxta Trinacriamversus Italiam sunt aliae insulae, flammigeros montes habentes,quarum potior dicitur Lipara, et vocantur Yulcaniae, quia in eisdicebant antiqui ofiicinas Yulcani esse ad ignem fabricandum etad arma deorum faciendum; ibi cnim monile Hennionis et coronaAriadnae et Achillis et Caci arma sunt fabricata. Dicuntureliam insulae hae Aoliae, a rege Aeolo, qui in eis regnavit. HuncAeolum regem nuncupant poetae deum venlorum, habenlem pote-statem emiltendi et retinendi ventos. Ad eum Ulysses supra dic-tus accessit et ventos ab eo sibi dari petiit, et dedit sibi omnesventos praeter Zephyrum, quos corio bovis intrusit tamquam insaccos et argenlea catena alligavit sicque ventos in utres coactosin navem suam porlavit, socii aulem sui putabant, in pellibus essethesauros inclusos. Cum aulem sic navigarent, aperuerunt sociiutres, e quibus adversi venlus erumpentes rejecerunt navem adinsulas Aeolias, quam Aeolus a littore repulit emittens contra eampessimos ventos, de quibus Ulysses in magna naufragia venit.

Sunt autem insulae septem in Sicilia, dictae Aeolides, scilicetStrongyla, Evonyma, Dydima, Phoenicodes, Sacra, Yulcania, Li-para, sitae inter Italiam et Siciliam recto cursu. Hae insulaehactenus omnes ignem evomebant, quarum meatus oraque ignisetiam nunc visuntur in Strongyla ac Sacra, hujusque ex terraehiatu venlus erumpit et foetor ingens, eructat quoque arenam la-pidesque igneos permultos, quemadmodum et Aetnae accidit.Asserunl vero nonnulli, esse subterraneos meatus ab Aetna ad basinsulas et bis omnibus eandem ignem spirandi caussam esse. HaecDiodorus Antiqu. Histor.

De insula Yulcania dicitur, quod olim non fuit, sed temporePompeji primo apparuit.

Trinacria ergo haec, de qua sermo est, respicit eliam tresmundi partes, sicut supra dictum est de Creta. Nam cum Peloropromontorio respicit Europam, extendens se contra Ilaliae ultimam