340
solutus est Cyclops in somnum, Ulysses autem accepto stipite eoigne praeusto incensum in oculum Cyclopis acri nixu impegit, ju-vantibus eum sociis, nec eum oecidere poterant clauso antro.Cyclops expergefactus ingenti clamore socios antro propinquos in-vocavit adjutores, qui venientes circa antrum aestimabant eumnaturali aegritudine gravatum [et] abierunt. Cyclops autem tristiscoecus amovit lapidem et greges ad pascua numeravit, singu-los oves et boves stans ad ostium manu tetigit, ne illi cumbestiis effugerent. Ulysses autem cum sociis occisorum (pecorum)pellibus se contegerunt et more bestiarum quadrupedes cum gregeexierunt sicque evaserunt.
Contra hos Cyclopes movit Jupiter proelium et captos mon-tibus inclusit, servos Yulcano Jovis fabro ipsos faciens. Yulcanusenim ad imperium Jovis fulmina fabricat in his Trinacriae monti-bns adjutorio Cyclopum. De fabrica ergo Cyclopum incendia illaex monfe Aetna spirare dicebant antiqui. Illorum Cyclopum lia-bitationes ante eorum inclusionem adhuc in montibus patent inmaximis et amplis cavernis et subterraneis locis. Insuper ipsemons persaepe movetur et agitatur et tune maxime flammasemittit, quod ideo poetae (1)) dicebant fieri, quia Typheus, cujuscapiti Trinacria erat superposita a Jove, quamque conatur abji-cere, et tune tremit et movetur mons, et quandoque tota insula;sed quando lassus et altaediatus sub onere suspirat, tune flammaseruclat, quae per hiatus montis Aetnae exundant, quo spiritu etiamsaxa et arenae ab interioribus montis ejiciuntur.
Sed naturales melius de his loquuntur, quamvis et ipsi poetaein suis fabulis idem, quod naturales, dixerint, sed occultatum cor-ticibus fabularum. Dicunt philosophi, quod montes illi ab ea parte,qua Eurus vel Africus flat, habent speluncas plenas sulphure, quaeusque ad mare sunt deductae, unde fluctus speluncas intrantesventum creant, qui exagitatus ignem gignit et sulpbur incendit,quo incenso fremit et per cavernas erumpit et nonnumquam quasifluvius candentis aeris decurrit et .cuncta inventa consumit. Vul-gus vero dicit, quod sub Trinacria vel Sicilia sit os inferni, dequo ignis Spirans montes incendit, unde incolae regionis dicunt,quod quando est fulura de propinquo hominum occisio, sive pestesive gladio, aut alio modo, quod tune ignis montium plus solitoflammescit, et hoc ideo dicunt fieri, quia infernus praesentiat, se