Druckschrift 
3 (1849)
Entstehung
Seite
342
Einzelbild herunterladen
 

342

partem, a qua non dislat nisi mille quingenlis passibus. Alteropromontorio respicit Africam, a qua ilistat non amplius quamcentum XX millia passuum. Teriio vero promontorio respicitAsiam, a qua longo interjacente mari Adriatico et Aegaeo divisaest. Et notandum, quod in constitutionibus noslris ponunlur duaeprovinciae, scilicet Trinacria et Sicilia, et tarnen ipsa TrinacriaSicilia ab antiquo , H)l il) nuncupata fuit a Silico Agenoris filio.Sed illam difTerentiam ponunt multi, quod partem illam regni Si-ciliae, quae aquis circumdatur et insula est, nominant Trinacriam,aliam autem Italiae partem condependenlem et ad regnum Sici-iiae pertinentem nominant Siciliam. Alii vero, et praecipue illide insula, verecundantur de hoc nomine Trinacria, dicentes, aTeutonicis esse inventum, quod tarnen verum non est, sed anteomnia alia nomina dicta fuit Trinacria, sicut palet per Joh.Bocc. L. 10. C. 42 de Generalione deorum gentilium, et Isidem33. C. 6. Ethicorum 1., et Diodorus Siculus eam Trinacriam no-minat. Post liacc dicta fuit Sicania, a Sicano fdio Neptuni, anli-quissimo ejus rege, post quem regnavit Siculus eamque Siciliamnominavit. Contcndunt Siculi de insula dicentes, quod ipsa in-sula deberet nominari absolute Sicilia in nominativo: alia veropars regni in obliquo, ut diceretur, provincia regni Siciliae. Hiscontentionibus aliquando interfui.

Haec igitur insula, de qua loquimur, ditissima est, abundansOmnibus bonis mundi, unde antiqui eam vocaverunt horreum Roma-norum, propter abundantiam frumenti, olei, mellis, croci et ani-maliuin comeslibilium, pellium, lanarum et caseorum. Ad hancinsulam propter ejus temperatum aerem credunt nonnulli emigrarede partibus Teutoniae hirundines adveniente hieme, et inde re-verti. Unde legi in quodam velusfissimo libello, quod quidamTeutonicus mirabundus alligavit hirundini domus suae tempore re-cessus schedulam sic scriptam: hirundo, ubi habitas in hieme?quae avolans cum schedula, dum peracto hieme revertcretur, re-porlavit schedulam aliam, sic scriptam: in Sicilia, in domo Petri.

In ea insula sunt magnae urbes, ut Cathana, in qua S. Agathapassa fuit, et Syracusa, in qua S. Lucia martyrium suslinuit, etPanormus et aliae.

Sexta decima die eranl adhuc venti acres, nee speravimusnos de portu posse exire, unde in conventum transivi, celebravi