Druckschrift 
3 (1849)
Entstehung
Seite
339
Einzelbild herunterladen
 

339

tarnen strepilus antecedunt, magni. Ad conspiciendum hoc mira-bile nalurae incendinm venit Plato philosophus ah Alheuis in Si-ciliam et montem Aetnam perlustrans sensu et ratione causaminvestigavit ignium illorum. Huic incendio propter ejus exundantiamcomparat beatus Hieronymus in Epist. ad Furiam flammascenlcmjuventutem dicens: non Aelnaei ignes, non Vulcania tellus, nonVesevus et Olympus tantis ardoribus aesluat, ut juveniles medullaeplenae vino et (190 »■) dapibus inflammatae; semper enim ju-ventus incensa fervet, Aelna autem pro tempore, ut patebit.

De hoc monte erumpit igneus fluvius, decurrens contra Ca-tanam urbem, saxa terramque liquefaciens, sicut habetur in Le-genda S. Agathae. Dicunt insuper, quod hic mons Aetna tantascineres ejicit, ut civitates et villas operiat et loca multa desertafaciat. Ignibus tarnen non obslantibus tanlum frigus est in ejussummitate , 11t perpetuis nivibus candescat. Incolae dicunt, quodflammatio cessavit et solum fumus emittitur. Sed quid sentien-dum sit de istis ardenlibus montibus, et unde sit ignis ille, di-versa est relatio. Nam aliter de hoc loquunlur poeticae fictiones,aliter vulgarium opiniones, aliter naturalium descriptiones. Nampoetae dicunt, quod haec insula ante Jovem fuerit habitatio Cyclo-pum. Erant autem Cyclopes gigantes , solum unum habentes infronte ociilum, et habitabant in antris devorantes homines et bestias.Unde longa contexta est historia, quomodo Ulysses cum sociis suisnaufragium passus venit in Siciliam in insularn et vidit ibi ho-minem ingentem villosum et hispidum, greges mulgenlem, et abantro suo solum amoventem lapidein, quem movere nequivissentjuga boum XX. Cujus antrum ingressus cum sociis Ulysses eumoravit amicum fieri. Cyclops autem sprevit dicens, se eliam Jo-vis amicitias non curare, et, caplis duobus ex sociis Ulyssis, illosdiscerpsit et devoravit. Quare commotus Ulysses cogitavit eumoccidere, sed quia non potuit tarn ingentem molem ab ostio antriamovere, destit.it. Mane Cyclops alios duos comedit de sociisUlyssis, et exiens gigas advolvit saxum et Ulyssem cum reliquissociis inclusos reliquit et cum gregibus ad pascua abiit. Ulyssesautem clausus ingentem baculum acuit et in specu abscondit, Cy-clops autem rediens alios duos comedit, Ulysses autem, ut mise-ricordem eum faceret, obtulit cadum optimi vini, quo potato pro-misit misereri, si alium cadum offerret, et cum tertium potasset,

22 *