333
jgnem exstinximus sine omni clamore et tumultu et focum remo-vimus, per spissum enim fundamentum sub igne trabes incensifuerant, et haec fuit causa, quod tiliones sub cineribus ardebant,quia ab inferioribus spiraculum habebant. Cum ergo totum exstin-xissemus, dixit dominus domus ad me: o Felix, quam felicessunt matntinae et vigiliae tuae! Per eas domus mea et tota civitasab incendio liberata, et nos omnes a confusione et periculo. Cuirespondi: adjulorium nostrum in nomine Domini. In bona pro-feclo hora surrexi, si enim ad sextale unius horae mansissem,domus tota ignea fuisset, et per consequens domus conlignae, eratenim domus tota lignea et antiqua, de aridissimis lignis, vallatasibi similibus domibus in vieo stricto et arcto, et ingens ventus,qui ad statim ignem per totam civitatem detulissel: nescio, quaparle nos incendium potuissemus evasisse, sed simul periissemus,et si fugae locus fuisset, Graeci incensam suam civitatem videntesnos absque dubio in ignem injecissent vel in vincula conjecissentpro extorquenda pecunia in recompensationem nocumenti. Cunctiergo, cum dies facta esset, benedicebant Dominum, quod nos amagno liberavit periculo in die isto. Deduximus ergo et huncdiem simul et laeti fuimus, quod non eramus in mari, proptermaximam tempestatem et ventorum vim (188 a).
Tertia decima die, quae esl festum S. Luciae virginis, eratprocinium ad fratres Praedicatorum, ad quoruin ecclesiam transi-viinus et divinis officiis interfuimus. Quidam etiam milites pere-grini mane confessi sacram communionem receperunt in eademecclesia, de licentia tarnen domini vicarii episcopi Metonensis.Finito officio et prandio sumlo ecclesias civitatis Metonensis visi-tavimus et primo in ecclesiam cathedralem transivimus, quae adS. Johannem dicitur, in qua reconditum est corpus S. Leonis,cujusdam peregrini leutonici. Pulo autem illum fuisse peregrinum,qui inter Turcos morluus non paucis damit apud eos miraculiset postea ad Metonam per Christianos fuit translalus, de quo An-ton. in Chron. P. III. Tract. 19. C. 8. §. 12.
Yidimus eliam in illa ecclesia caput Anastasii, episcopi Ale-xandrini, et duos digitos S. Cosmae et Damiani. Transivimusetiam extra urbem, ubi fratres Minores parvum conventum (habent),et inde ad vesperas venimus ad ecclesiam Praedicatorum et auditis