Druckschrift 
3 (1849)
Entstehung
Seite
334
Einzelbild herunterladen
 

334

vesperis reversi sumus ad locum nostrum. De ecclesiolis Grae-corum, quae etiam ibi sunl, non curavimus.

Quarta decima die, quae fuit dominica 3. adventus Domini,dum disponeremus nos ad officium, audivimus tubae sonum, vo-cantes nos in classem, et cogitavi diaboli esse opus, qui sempereelebribus diebus impedimenta parare solebat in mari. Sic ergopraetermissis omnibus in classem navigavimus; intendebant enimnaves educere de portu ad promontorium Sapientiae, quod inmari cminet, ad unum milliare teutonicum ex opposito Melonae,et jam duae galeae extra portuin erant eductae, licet cum industriaet labore, quia ventus erat nimis magnus, et dum conarenlur etiamnostram educere, nihil poteranl efficere, de quo in corde laetabarpropler Missam dominicalem. Educi nos ergo fecimus ad civitalemet ingressi in conventum Praedicatorum officium audivimus, etego mansi in prandio cum fratribus. Porro nobis manducantibusobtenebrati sunl coeli et coeperunt coruscare fulgura et mugiretonitrua tarn gravi sonitu, sicul me numquam audivissc memini:videbalur enim terra moveri et aedificia (reinere, nec dubiumnobis erat, quin in aliquo propinquo loco fulmen cecidisset, etvera noslra aestimatio erat; nam ad duas galeas, quae maneeductae fuerant ad Sapientiae promontorium, cecidit et omnesinexistentes proslravit, qui aliquamdiu semivivi jacebant, unumvero penitus exstinxit, qui fuit vir honeslus, totius classis medicuset cbirurgicus, cum quo saepe in insulis de bonis rebus contuli;erat enim intentionis, ut saepe mihi occulle expressit, ingredicarthusiam Veneliis in S. Andrea, sed Deo hoc placuil. In hoccasu accepimus, quod forte Deus-illam turbationem istis galeisimmisil, quia sine causa officium neglexerant. Post tonitrua etfulgura subsecuta est inundalio magna aquarum, ita, ut per vicoscivitatis quasi flumina rapida currerent, de qua inundatione Meto-nenses plurimum laetabanlur, quia omnes eorum cislernae aquis(I») implebantur, stelerant enim mullis mensibus vacuae, et passifuerant penuriam aquarum, nec erat in civitate aqua, nisi ea,quam inferebant de cislerna quadam, quae longe a civitate stabatextra, juxta conventum Minorum. In illis enim partibus non suntflumina nec fontes nec pluviae frequentes: et quando non semelaut bis in anno habent talem tempestatem, tune maximam paliun-lur aquarum penuriam. Dum ergo sedata fuit tempestas, mansi