Druckschrift 
3 (1849)
Entstehung
Seite
332
Einzelbild herunterladen
 

332

sapide de theologicis, philosophicis et historicis multa. Hic dixitmihi mirabile de quodam fluvio illius regionis, quem nominantAlpheum, celeberrimuin carminibus poetarum, eo, quod mirandumcursum habeal. Emanat enim de Achajae monte et contra maredecurrens, antequam mari misceatur, snbintrat terram, et apudSyracusas Siciliae habet exitum, et dicitur Arethusa. Sic ergosub mari habet cursum suum ab Achaja in Siciliam per profundis-sima terrae longa penetralia. De hoc miraculo illius fluminis (1»)loquitur Scneca, Ovidius et caeleri. Advesperascenle autem diead socios redii peregrinos et cum eis dormivi; non enim noclibusnisi cum eis manere volui, ne subito in naves vocarentur etsine me recederent. Diebus vero cuin fratribus in conventu prae-dicatorum eram.

Duodecima die per totam praccedentem noctem fuit horribilisventus, cum quo nemo aggredi ausus fuit navigationem. Cumergo noctis medium esset, more solito surrexi ad dicendum offi-cium matulinale, dicto autem in tenebris cursu beatae Yirginiscoquinam inlravi ad accendendum lumen et vidi ardere titionessub cineribus, erant enim carbones et titiones cineribus operti, ettarnen sub tegumento omnia viva erant; ascripsi importunitali ven-torum, id fieri posse, et erumpentes flammas de cineribus subjec-tis aliis cineribus sopivi et tarnen exstinguere non valui. Accensoergo lumine, cum matutinam legissem, compulit me naturae ne-cessitas ad inferiora domus descendere. Cum lumine pertransividomum et in curiam, ubi locus erat,, veni et sedi; me sic se-dente vidi per ostium, per quod exiveram, in domum et splen-dorem in ea, et nihil aliud suspicabar, nisi quod aliquis surrexis-sel et cum lumine exspcctaret expeditionem meam, ut et ipsead idem procederet; celerius ergo me expediens domum ingre-diens non vidi aliquem, et circumspiciens, unde splendor emicaret,ecce, trabes sub foco ardere inceperant, quod ut vidi, expavi etcucurri ad cameram domini hospitis nostri, in qua cum aliquibusmilitibus nostris dormiebat, eumque excitans rogavi, ut citius sur-gens ad me exiret, etiam sine vestimento, quasi sibi haberemverbum necessarium loqui; nolui enim mentionem facere de igne,ne tumultum concitarem; videbatur enim mihi, quod eum alisquetumultu possemus exstinguere. Cumque ad me exivisset, dixi:ecce, domine, domus ardere incipit, ubi aqua? Et allata aqua