Druckschrift 
3 (1849)
Entstehung
Seite
325
Einzelbild herunterladen
 

325

expriraere vel calamo exarare nescio. Et profecto, ul est apudVirgilium: Yenimus, inquit, in loca foeta furentibus austris,inter reluctantes ventos tempestatesque sonoros.

Ibi venli nutu Aeoli principis sui, ut poetae fingunt, facto:Qua data porta ruunt et terras turbine pei*flantincumbuntquc mari, totumque a sedibus imisuna Eurusque Notusque ruunt, creberquc proccllisAfricus, et vastos volvunt ad sidera fluctus.

Igitur, et cum nox infelix transissct, omnes, ut moris estmari, similes effecti vertiginosi inörmi eramus, ita, ut non solumcibum non sumere possemus, sed tiec de cibo cogilare eversuset vomitationibus evacuatus stomachus sinebat languens. Et itainfirmi jejunio illum diem consumsimus. El paulo melior fuit dies,quam nox praecedens.

Sexta die, quae est beati Nicolai episcopi, antiqui adjutatorisin marinis anxietatibus, antequam illticesceret, videbatur clemen-tior fieri aura, et habebant omnes marinarii spem, quod meritissancti antistitis, patroni maris, secundos liabituri essemus ventos,et rogabant Sanclum, jejunabant, vota privata emittebant pro na-vigatione prospera. Unde dominus Johannes concinnabat metra(185 a):

Suscipe nautarum pater, Nicolae, prccatus,

Assis et solita nunc pietate tua.

Ut autem factus est dies nullum vestigium boni venti appa-rebat, sed contrariis ventis non absque ingenti labore inter stygiosfumos et nebulas vacillantes, hinc inde galea projecta, impulsa(in) syrtium vada, aquilonis stridente sono fracti improbitatibusvela ventis dedimus, qui statim raptis importune navibus cursuvelocissimo in Cycladum insulas reportaverunt ad Milon portum,de quo nudius tertius egressi fueramus. Ibi ergo per angustiasrupium ingressi naves cautibus, transillis et anchoris stabilivimus,et ad hiemandum in loco illo nos tristes disposuimus. Verumadhuc aliqua spes nobis erat, propter reliquas duas maris patronas,bealae Mariae Virginis ^et S. Luciae, quarum festa nondum tran-sierant. Si enim ante festum S. Luciae Maleum pertransire nonpotuissemus, nulla spes galeotis erat hac hieme Maleam vincere.Sic enim sedent galeotae in navibus, et quando non sunt venti