Druckschrift 
3 (1849)
Entstehung
Seite
324
Einzelbild herunterladen
 

324

ralis inulilis ad vincendum Maleum, de quo non parvam habebanttrislitiam per classem, attamen permiserunt ipsas galeas ad v'entilatus procedere declinatis antennis, una earum sursuin in altumprotensa, altera deorsum usque ad transtra demissa, quod fierisolet, quando conantur definiere ventos, ut vento eis contrario (1»)ad optata ducantur loca, sicque die illo processimus et quasiventum coarctavimus et captivavimus in recurvis velis, quod fieripotest quidem, dum non nimis potens sit flatus. Sed dum solmergi ad occasionem inciperet, emersit ventus impetuosus nimisfactaque tempestas saevissima, surgebant venti, saeviebat mare,elevabantur aquae supra galeam et reincidentes eam penitus ope-riebant et replebant, unde omnia in superioribus aut in aqua sta-bant aut natabant, et gubernatores supra in unda currebant. Su-periores currebant, clamabant et laborabant, inferiores adhaerentesparietibus et columnis pavidi stabant, orabant et tristes interitumsuum exspectabant singulis momentis. Dicere audeo pro vero,quod illa nocte ultra eenties rapidis procellis fuimus obvoluli,operti undis, immersi aquis, sed nec immersas naves immanis viset furor sinit sub aquis ad momentum manere, sed eo ictu, quoimmersa fuerit, rejicitur, et quae ante in profundum labebatur,nunc in altum elevalur, et quae iam rostrum versum infernumdirectum habebat, statim eversa ipsum in coelum extendebat. Nobisergo sic per maris vertiginosos anfractus navigantibus, lerribiliscasus nobis accidit, quo nihil nisi mortale naufragium jam jam ad-venisse (opinantes) cuncti clamabant: 0 Deus, o Maria, o Beatiomnes, succurrite miseris in procinctu conslitutis! Quaedam enimnavis de nostra classe impetu ad nostram fuit adjecta, adeo re-pente, quod non poterant eam retinere, nec nostram abdueerenec accursum ejus videfe valebant, cum nox obscura esset etmotus navis nimis velox, ultra volatum cujuscumque avis. Impro-vise ergo accurrens impegit in nostram galeam confregitque ca-rascopum vel scaffam majorem, quae pendebat ad sinistrum latuspuppis, comminuitque in frusta, cum tarnen esset cymba forlis-sima, de solidissimis lignis querci compacta. Alterius autem galeaerupta fuit coquina et omnia, quae in ea erant, discerpta in marececiderunt. Quantum] autem terrorem in illo contactu subito ha-buerimus, quantus strepitus, fragor et quam horribilis omnium fuga,et quam lamentabilis clamor ibi fuerit, mente gero, sed verbis