Druckschrift 
3 (1849)
Entstehung
Seite
326
Einzelbild herunterladen
 

326

secundum eorum desiderium, disputant, arguunt et concluduntde causa malorum ventorum et de inipedimentorum ratione con-ferunl. Unde in tota classe erat occultmn murmur de corporedefuncti consulis, quod in nostra jacebat galea, et pessimas male-dicliones et imprecationes inferebant defuncto; et si fuisset pere-grinus princeps, vix sustinuissent; sed quia Senator Yenetianusefat, nemo audebat aut loqui aut facere contra eum. Alii incul-pabant peregrinos, dicenles, eos esse infortunatos, quia non cumdevotione loca sancta visitassenl, vel quia aquam Jordanis secumtulissent, quam nullo modo patiuntur, ut patet P. I. Fol. 197.,vel quia furatas reliquias haberent et lapillos de locis sanctis,quae omnia asserebant esse impedimenla navigationis. Quidamautem instigabant gubernatores, 11 t sacculi nostri perscrutarenturet inventa in mare projicerentur; quod et fecissent, si defuncticorpus non fuisset. Non enim admisissemus nostra ad mare eji-cere nisi prius cadavere exposilo, cui omnes causam impedimentiattribuebant. De superstitionibus marinariorum saepe superius mefecisse mentionem memini.

Septima die, quae fuit dominica secunda adventus Domini,fortificati sunt venli contrarii nec spes erat recedendi. Quidammiles autem de sociis nostris in alia galea deliberaverat diemillmn deducere in jucunditate nobiscum et volebat Missam nava-lem, quam nominant torridam, audire a nobis, quia ipsi carebantsacerdote in galea sua, sciebal enim, quod singulis diebus officiumMissae legebatur aut per me, aut per dominum Joannem in cum-bis nostris, ad quod audiendum intrabant plures ad nos, praecipuefestivis diebus. Miles ergo ille ob urbanitatem accommodavit apatrono suo pateram argenteam pulchram, pretiosam et deaura-tam et repletam cincibro viridi coufeclo cum zucharo ad nos de-ferre intendebat ad propinam. Cum ergo pateram manu gerensde galea per gradus descenderel in barcam, conligit, eum casupede lubricilari (Ij), sicque oblitus sui lapsa patera e manu in marececidit immersa profundo. Keascendit ergo in galeam, promiltenspraemium ei, qui se mari immitteret et pateram reportaret, sednon est inventus, qui faceret. Dicebaiit enim, maris fundum ibiesse scarosum et cavernosum et cum hoc profundum valde, in-super non darum, cum coelum esset alrum, nec tranquillum, sedinquieturn et tumorosum, .et verisimile esse, ipsam pateram longe