319
de Syria, cujus erat convivium, cum suis tubicinis erat ibi, sub se ha-bens quatuör galeas, et capitaneus navium, quas nominant deTraffico, quae merces tulerunt de Barbaria, de partibus Libyae inAfrica, cum suis tubicinis, et duas ingentes sub se habuit galeas,ibi venit; ascenderunt etiam cum bis in terram decem patronicum suarum galearum offlcialibus; insuper alii non invitati secutisunt eos et fuit classis exhausta hominibus. Nos etiam peregriniin terram descendimus, et comparatis carnibus et aliis necessariis,vino et pane, de navibus allalis, in clivo montis, qui mari immine-bat, ignem fecimus in specu desuper pendente minaci rüde, etibi simul laelabamur. Poteramus autem de specu deorsum in lio-minum congregalionem aspicere, et mirum fuit videre gloriosumapparatum dominorum illorum in consessu et epulalionem ettantam hominum multitudinera, et tumultuationem, erant enim, utopinor, ibi ultra sex millia hominum. Post epulas diversis exer-citiis et solatiis variis in littore juvenes colludentes pulchrum cer-nentibus spectaculum praebuere, senes vero et potentes spatiaban-tur super littus; erat enim locus delectabilis inter mare et montes,spatiosus et graminosus. Nos etiam peregrini post commeslionemcuriosius per circuitum deambulanles, quae viderimus, describam,ut loci dispositio (183 ») patescal. Primo super littus marisstat una capella, in quam transivimus ad orationem. Ante forescapellae stabat unus juvenis de ordine Minorum, eleemosynampostulans, qui missus a eastello Milum fuerat. Hoc castellum estsilum longe sursum in montanis, in quo fratres Minores habentconventuin, et tempore, quo naves in portu sunt, mittunt fratremad mendicandum. Praeter hanc capellam nulla habitatio est inillo littore. De capella descendimus ad oram maris, ad locumquendam scopulosum, ut videremus impactionem maris in scopulos.Reperimus autem ibi antiqua aediiicia de quadratis lapidibus etruinas vidimus murorum etiam usque in mare protensas, ubi ca-stellum stetisse minime dubitavimus pro custodia illius portus. Exopposito vero in alia parte stat una vetusta turris, quae oliin eratrefugium piratarum, quae etiam deserta est et ruinosa; lites enimGenuensium et Yenelorum decem annorum et Turcorum multadesolata reddiderunt loca.
In eodem loco multos reperimus pumices lapides supernatan-tes, quibus utuntur balneantes. Sunt autem lapides leyes et caver-