grandes galeas, in quarum primo aspectu obstupuimus, timenteseas esse Turcorum aut Cataloniorum aut Siculoruin aut alioruminimicorum, sed cum propius accessissemus, vidimus eas insigneLeonis habentes, et magno gaudio exultavimus scientes, eas essegaleas S. Marci de Yeneliis; yenerant enim de Syria a porfu Ba-rutino et Tripolitano cum mercibus Damasci, et ante plures diesin pugna Maleae desudaverant, sed victae rejectae fuerant in huncportum, sicut et nos. Hi autem, qui in navibus illis erant, cumvidissent nos advenire et cognovissent,, stabant in superioribusnavium et buccinabant tubis, vocibus clamabant et bombardis in-censis fragorc omnia commoyebant, et illo modo beneveneritisnobis dicebant, et tantus fuit fragor, sonitus et clamor in utraqueclasse, quod borribile fuit audire, totque bombardas emiserunt,quod aer fuit plenus fumo, ita, quod de una galea vix poteramus 'aliam collateralem videre; tali enim modo naves coeuntes se sa-lutant. Cogitavi, si convenlio navium in amicitia et pace ita ter-ribilis est, qualis potest esse congressio navium et classium inproeliis? Profecto horribilis nimis. Itaque cum salutatio finita esset,alligaverunt nostram classem ploresis atque rudentibus seopulis etanchoris in profundum demersis, ne ab undis se retrahentibus unacum illis retraherenlur in pelagus. Stabililis ergo navibus vene-runt in scaphis ad nostram galeam capitanei, consules, patroni,domini et singuli gentilhomi et navium praefecti et salutaveruntcapitaneum classis nostrae et filium consulis super morte patrissui consolati sunt. In artum autem consilium considentes trac-taverunt de suis negotiis, et simul Venetias descendentes de-libaraverunt in illo portu manere, quousque venti inutati fuerint.Multi autem pulabant et timebant, quod tota hieme essemus ibimansuri usque in Martium, sicut saepe prius factum fuit. Dis-posuimus ergo nos (I») tamquam diutius in loco illo mansuri.Qualis autem locus sit, sequentia declarabunt.
Finit nonus Tractatus.