Druckschrift 
3 (1849)
Entstehung
Seite
303
Einzelbild herunterladen
 

303

trionem in mare Aegeum. Continuimus autem vi navem et ejecta(anchora), in sinum Saronicum ne laberemur in Euboeae vel Nigroponliangustias, non enim longe eramus a Nigroponto, quae insula aliasdicitur Euboea, in qua dicunt veteres Junonem esse educatam, etfdii Herculis condiderunt in ea civitatem. Haec insula fertilissimaesse dicitur frumento, vino et oleo, et ex ea habentur ligna aptapro navium fabrica, et ab olim Yenetianae ditioni subjecta. Civi-tas principalis dicitur Calcidis alias Chaltis, quae populosa, nego-tiosa et opulenlissima ac munitissima fuit. Anno autem Domini1471 Turci vi magna cum mulla sanguinis effusione eam ceperunt.De cujus captione in peregrinali venerabilis domini de Braitenbach,decani Moguntiui, (!l) longa et lamenlabilis habetur historia, etde immanissima crudelitale ibi per Turcos facta in Christiauos.

Consequenter a Nigroponto navigio venitur in brevi temporisspatio in Hellespontum a mari Aegeo, ubi mare in angustias Y1Istadiorum constringitur, in quo stricto Helle, soror Phrixi, sub-mersa nomen mari dedit, ut supra dixi Fol. 45.

Insuper Xerxes rex Persarum ponte de navibus ibi facto cuminnumerabili exercilu transivit. Deimun iterum aqua dilatatur etfacit Propontidem, in quem ex Hellesponto naves decurrunt, dehinc contra septemlrionem iterum eoarctatur quinquaginta passibusjuxta urbem Constantinopolitanam, et per longas angustias juxlaTheodosiam, quae alias dicitur Capha, Euxino mari jungitur. Hasautem angustias nominant buccam constantinopolitanam, vel bra-chium S. Georii, per quod a Constantinopoli esl descensus in pon-tum Euxinum, in quem ponlum a septemtrione decurrunt per stric-tuin Cimerium aquae de paludibus Maeotidis, quae congreganlurde fluvio Tanai et aliis fluminibus ex byperboreis montibus con-currentibus. Sic ergo fluvius Tanais de montibus praedictis longotramite decurrens Maeotides äuget paludes, quarum immensaexundatio juxta Theodosiam urbem Euxinum pontum late ingreditur;inde juxta Constantinopolim longe emittuntur angustiae, donec easmare nostrum excipiat; et ista praedicta linea dividit Europamab Asia, sicut strictum freti Herculis dividit ex altera parte Afri-cam ab Europa, et sicut Nilus dividit Asiam ab Africa.

Ad propositum ergo in recto tramite eramus et ventum Op-timum habuimus navigandi in Nigroponlum, et inde in Constanti-nopolim brevibus venissemus horis.